34
Nomenclator Felronianus.
it tis turbis, qui plerumque exitus solet 'esse ißarum transaStiomm, utbene notat Baronius ad An. 482. n. 43. ^
„ Et ideo Felix Papa in epistola ad Zenonem scripta, Heno-„ ticum perstringens: Non ejl hoc, inquit, acerrimum decrevisse peri-„ culum, quando nec sauciis firma adhibetur curatio, & fanis ingeri-,, tur miseranda contagio. Quid est illud dicere, jam causam nul-lam superesse certaminis, nist haereticis tribuatur victoria ? Hacte-nus Coelestin. Sfondrati in Gallia Vindicata §. I. Num. VI. En Ze-nonianum Febronium, & Febronianum Henoticum!
Habes jam, Lector benevole, praestitam a mestdem, Appo-sitorum Febronianorum septuaginta duorum’ semissem & amplius ;quibus ut citra injuriam affici queat, idoneum se reddidit, di-gnumque, quo ad dehonestandam Sedem Apostolicam & Roma-nam Curiam quosquos aut voce, aut more, aut sensu, aut institu-tione, aut similitudinis cujusque ratione imitari non horruit. Ad u-tras te aggregare partes tibi ratum? Febronii, an Clementis XIII.?Sectarii, quanquam & ritibus & moribus & erroribus dissiti, Pa-cem tamen pajfim, ut Tertullianus inquit, miscent; nec interest quam-vis diversa tranantibus, dummodo ad unius veritatis everfionemconspirent. Praescript. c. 41. Febronius haud ignarus, Monar-chiam Pontificiam, velut Ecclesiae arcem invictissimam, ab omni-bus Sectariis oppugnari, cum & ipse machinis eam suis pulsare,stimulante aut ambitione, aut invidia, aut vindicta, aut quocun-que demum perverso imprudentis ac turbati animi impetu, con-stituisset, pacem cum illis amplissimam, quanquam Religione, utait dissidens, miscere voluit, armaque olim ipsis jam desueta, ab-jecta, centies fracta, comminuta, articularim denuo conglutina-re, & eorum manibus, quibus ea pudor & desperatio dudumexcusserat, rursum inserere; orbem Catholicum, quem, ut inquitAugustinus, Domno ipsis resistente, pervertere non possunt, saltemconfundere comtus, lib. 4. adversus epist. Pelagii, c. 23. Imme-morem Febronium, nec exemplis luculentissimis eruditum, cau-tumque! a esi vero eversa Monarchia Ecclesiastica fieri possit, utnon aut evertatur aut profano jugo subjiciatur Hierarchia Eccle-