Buch 
Vindiciarum Adversus Justini Febronii ICTI De Abusu Et Usurpatione Summæ Potestatis Pontificiæ Librum Singularem Liber Singularis / Auctore RR. DD. Gregorio Trautwein, Præposito Et Abbato Exempti Collegii S. Michael. Archang. Ad Insulas Wengenses Canon. Reg. Ulmæ Suevor Electo
JPEG-Download
 

Part. II. Art. I. Num. III.

7

factis Romana Curia dignoscendis, disquirendis, judicandisque.Exactae profecto suerant pro Palliis, de quibus S. Bonifacius, pe-cuniae; sed non a Pontifice, non a Pontificis Curia. A quo er-go? nescio, quod ipsimet nescierunt. Subrepi nempe potest Pon-tifici, & Curiae, & sanctis, & cui non? subreptum suille Ponti-fici, testatur ipse S. Bernardus Epift. 268. Subreptam etiam si-bimet fuisse, ut Pontifici commendant indignum, idem affirmat.Epist. 269. quid si eidem in aliis pariter suisset subreptum? & sae-pe ? tanta negotiorum mole totius propemodum Europae obval-lato ?

Num. III.

Respondetur querelis Melliflui ac 1. de appellationibus ad Ro-manam Curiam. /. c. n. 1.

Sed tamen de quibus querebatur per Mellifluum ? FEBR.Primo de Appellationibus ad Rom. Curiam.

ROM. 1. Bernardus 1 . 3. de Considerat, c, 2. Edit. Paris, n.io,sic scribit: Fateor, grande & generale mundo bonum e (se appellationes, id-que tam necessarium,quam solem ipsum mortalibus. - - Prorsus fovendae,& manutenendcesunt, sed quas extorsit necessitas , non calliditas admvenit.Tenuit autem se calliditas ex parte appellantium; non item, quo ap-pellabatur, Romanae Curiae, ut colligitur eodem cap. neque vero hu-jus arguere vitii eandem simpliciter Bernardus ausus est. Sic enim'S. Pater 1 . c. n. 8- & 9. ,, quid hoc mysterii? tuum efl considerare, non meum commentari iflud. Et cur, inquis, male appellati non veniunt ostensuri suam innocentiam, malitiam convicturi? dico, quod dicere ad hac solent: nolumus vexari frustra. In Curia esse, qui proclivius faveant appellantibus, foveant appellationes. Cessuris Romae domi cedere satius. Fateor me non omnino decrc- iere his. Quem das mihi in tam crebris appellationibus, quae hodie fiunt, qui pro expensis itineris vel nummum restituerit illi, quem forte appellarit? mirum vero, si ita omnes & appel- lantes justi, & appellati rei vestro examine inventi sint.

Vides qualis Ecclesia per os Bernardi sit conquesta? Ecclesia,cui saublus non omnino credidit, sed aliquatenus tantum. Quod autemaliquatenus illi credendum duxerit, argumento movebatur obscu-ras