Part. II. Art. 7. Num. IX.
11
3. Perum cum Synodus de his judicium b provisionem Summo Ponti-fici permitteret &c. optima Consilia effedu destituta suere. Nam 4. Re-fert continuator Willi. Nangii in Spicileg. a Acheriano. t. 1 r. p. 646.£tfi de aliquibus Reformationem Ecctefice tangentibus aliqua pro-locuta suerint, & eorum ordinatio- - - a Prodatis & aliis, quorum
intererat, priusquam Concilium solveretur, & instanter & pluries a Pa-pa peteretur, de quibus etiam ipse Papa sut dixerunt aliquiJ Decreta-les quasdam prceterea Constitutiones edidit & statuta; nunquam tamen,in dido Concilio fuerunt publice promulgata, sed penitus judicio Apo-stolico libere fuerunt reservata & ad plenum dimista.
ROM. Attende, Febroni, in Rubrica §. XV. dicis: Sed perRomana»i Curiam (Ecclesia) ab optimo proposito nunquam non im-pedita suit. Hoc loco in argumentum fumis: Quia Concilium ordi-nationem de his & provisionem Summo Pontifici permisit, optimaconsilia esteciu destituta sunt. p. 400. n. 1. Ergo Papa & Romana Cu-ria tibi sunt unum b idem, & Papa est in Curia, & Curia est iaPapa, ipsaque mala, quae in Ecclesiam invehit Curia, invehit Pa-pa. Jam sic: Papa cum Curia sua num pertinet ad Ecclesiam ?hoc aut negare cogeris, quod est haereticum; aut fateri, consilio-rum Concilii inutilitatem, aliaque mala, non Curiae, non Papas*sed ipsimet esse imputanda Ecclesiae. Distinctiunculam quaeres,dicendo, Papam cum Curia sua repraesentare in Concilio Eccle-siam Romanam, qua Romanam & particularem, eaque tenus di-ci posse ipsimet Ecclesiae imputandam esse consiliorum suorum stra-gem, quatenus Papa cum Curia sua Romanam Ecclesiam qua par-ticularem repraesentans, Concilii generalis consilia effectu desti-tuit. Qua lupina sapientia, Febroni, quid orbem Catholicum A-catholicumque tentas docere, nisi, Papam cum Curia sua fuisseinimicum hominem, qui, cum dormirent homines caeteri, Episcopi,eidem libere permittendo omne judicium ac provisionem omnem,bono Consiliorum semini superseminarit Zizania? Itane tu ex Chri-sti Vicario Apostolum Satanae? ex capite Ecclesiae carcinoma pe-stilens? ex Pastore lupum? ex Patre Patrum vitricum vitricorum?ex confirmatore fratrum suorum infirmatorem, delumbatorem, &obmtorem omnis in Ecclesia Dei disciplinaris nervi? ubi fides tua,& tuorum, Febroni? sides,quam verbis Christi debetis: Petre, ego ro-gavi pro te, ut non deficuet lides tua; & tu aliquando conversus confir-Pars II. C nm.