Part. II. Art. I. Num. XVI. ; i
bassut. L c. n. 6. Ergo non Romana Curia, non Pontifex Alexan-der V. tanto omnium applausu acceptatus & exultatione populo-rum, impedivit Concilii & Consiliorum effectum. Lege, Febroni,quae in actis Conciliorum t. 8. p. 92. ac deinceps per AlexandrumV. actitata recensentur; intelliges profecto, Virum pro Ecclesiaebono natum, factumque aliter procedere nec debuisse, nec potuis-se. Ante omnia malorum diuturno ex schismate tam praesentium,quam porro imminentium, gravissimorum sane, diluvio validilfimseobjiciendae ab Alexandro V. erant cataractae. Has objecit Sess.18. 19. 2o. 2i. &c. vid. acta Concilii 1 . c. Conjungenda huic o-peri primario erat disciplinae reparandae cura manifesta ex promis-so: conjunxit idem una cum Patribus tum cohibendo fluxum ma-lorum ex schismate necdum penitus abolito: tum Decretis, pecu-liaribus debilitati temporum, medicum non praefestinantem, sedcum cunctatione strenuum requirentium, qualem Alexandrum a-sta Concil. 11 . cc. legenti ubique sistunt. FEBR. Talem videlicetse probavit in Decreto Sess. 24. De celebrandis per MetropolitanorProvincialibus Synodis, & habendis per Monachos regularibus ca-pitulis. Verum ipsa generalis Reformatio in Capite & inmembris, quae prima Neo - electi esse debebat in ea Synodo Cu-ra , quorsum remissa ab eodem est ? ad aliud futurum Concilium,i. e. ad Kalendas Graecas, ut eventus docuit.
ROM. Ad Kalendas Graecas ? hoc est ad Concilium nunquamfuturum? An. 1412. Romanum Concilium celebravit Joan. XXIII.quod ab eodem convocatum fuisse tum ad condemnandos Wicleffi& Busti tarum errores, tum ut mos gereretur Pisano Concilio,quod, generale Concilium triennio post iterum convocandum, sta-tuerat. Testantur acta Concil, t. 8- coi. 203. in Praefat. Sed & Mar-tinus JoannisXXIlI. Successor acta Concilii Romani confirmavitin Concilio Constant, v. apud Schelstratum compend. Chronol.Concil. Const. mox ante fin. FEBR. Ast Concilium isthoc Ro-manum generale non fuit. ROM. Non fuit generale defebiu con-vocationis ex parte Sedis Apostolicae, nego: defeffiu, quem SS.Pontifex tollere non poterat, aut tergi versantium, aut prohibito-rum, aut non valentium &c. venire, qui debebant, concedo, vid.act. Concil. Coi. cit. neque tamen.
Num. XVII.