Buch 
Vindiciarum Adversus Justini Febronii ICTI De Abusu Et Usurpatione Summæ Potestatis Pontificiæ Librum Singularem Liber Singularis / Auctore RR. DD. Gregorio Trautwein, Præposito Et Abbato Exempti Collegii S. Michael. Archang. Ad Insulas Wengenses Canon. Reg. Ulmæ Suevor Electo
JPEG-Download
 

34

Vinäiciar. Lib. Sing. contra Just. Febron.

re, quo & schisma erat, & de Legitimo Papa commune dubium,Imperatori negarunt; multo magis id saecularibus Principibus ne-gandum (hoc fasto) declararunt, quo tempore nec schisma est,necnon legitimus Pontifex.

Num. XIX.

Argumentis Gerfonianis pro ea Legalitate respondetur, dequibus Febr. 403.

FEBR. Quid autem ad argumenta Gersonis, Synodum Pisa-nam Legitimam fuisse, 1. quia non memoratur Petrus quatuor Con-cilia (in actis Apost.) convocasse? ROM. 1. Cum neque Petrusmemoretur ea Concilia non convocasse, reste & ex more commu-ni statuitur, qui primus quaestionem proposuit discutiendam ac de-finiendam in Concilio, quique primus dixit sententiam, eundemquoque Concilium, si opus fuit, convocasse, ordinasse &c. ac pri-mum quidem Concilium, in quo electus est Matthias, Christusipse indixit. Praecepit eis ab fferojolymis ne discederent, Jed expecta-rent &c. Actor. 1. 4. Petrus autem ordinavit & pro potestate di-rexit, scripturasque sacras cum auctoritate primo interpretatus est :Exurgens Petrus in medio fratrum dixit: Viri fratres, oportet impleriscripturam, quam praedixit Spiritus fanffius per os David. &c. I. c.v. 16. 17. 18. &c. Neque suasit duntaxat, sed, praecipiendi vocesynonyma usus, voluit interpretationi sute morem geri: oportetergo ex his viris - tejiem Refurrebiionis ejus nobiscum feri unum existis, v. 21. 22. Ubi nota, quod Chrysostomus ait, potuisse Petrumfotum eligere Judae Successorem - sed noluisse. Cornei, a Lapidehic. 2. c. 6. Actor, erat potius Conventus Oeconomicus, quamConcilium Apostolicum, ad sedandum murmur Graecorum adversusHebraeos. Unde mirum non est, nullam hic fieri peculiarem Pe-tri mentionem, sed confusam duntaxat: Convocantes duodecim multi-tudinem Discipulorum . v. 2. Fas enim est singulis Episcopis, qua-les Apostoli singuli erant, inferiores ac subditos suos convocare:quanquam hanc convocationem Dilcipulorum, ipsamque postea inCongregatione Apostolica ordinationem septem Diaconorum absquePetri mandato aut dispositione aut consilio &c. factam non suille