4o
Pindi dar. Lib. Sing. contra Just. Febron.
pientes fecundum carnem, Imperatores, Reges, Principes, Pa-triarchas, Archiepiscopi & Episcopi schismatici ; plerique haeretici ?nunquid hoc est turbis & seditionibus in Ecclesia non aperire ja-nuam, sed immensum laxare campum? Necessaria est, Febroni,mutua Principi & subdito moderatio ac patientia. Quidquid extramorem gravat, non ideo mox proclamandum intolerabile. Chari-tas patiens est & longanimis; neque patientia, nisi sub pondere,habet, quo exerceatur. Jam ipsa ponderis istius mensura quatenusnon debeat, non possit aequo jure extendi aut contrahi, alia atque aliarerum ac temporum subeunte mutatione, nulla nos immutabili le-ge, iis, quae juris naturalis & divini sunt, aut his proxime copu-lata, exceptis, docuit tantis quanquam saeculis experientia. Sa-nior Theologia, quantumlibet oneribus intolerandis subditorum vi-sis, suadet orationem, non furiosam declamationem, humilem &fraternam admonitionem, non seditionem ac perduellionem. Hisauxiliis, inquit Marchesius cit. Dub. 2. §. 2. sub sin. sine dubiofiet, ut, etiamsi talis esset malus Pontifex, Deus, ut Ecclesiamsuam conservaret, vel Pontificis mentem mutet, vel eum de me-dio tollat. FEBR. Quid autem fi summa foret Ecclesias & vera,luculenta ac in omnes populos & linguas & nationes Christianasnota necessitas, deessent vero auxilia, ne tota, aut magna partepessumiret, ordinaria ? ROM. An unquam hujuscemodi extititnecefiitas & auxiliorum solitudo? stn ullis unquam Ecclefice atati-bus vel unica celebrata est, ad unicam Curiam Romanam fanandam, ge-neralis Synodus f an aetas ulla Christiana ingenium protulit, nisi se-ditiosum, schismaticum, haereticum, aut insanum, quod, tantapace Ecclesiae, omnem fidelium populum, pie religioseque subdi-tum, fovente, ausum sit, unice ad Romanee Curiae abusus tollen-dos omnem orbem Christianum coronatum, civilem non minus,quam Ecclesiasticum, omne forum Theologicum ac juridicum pro-vocare , furiosaque scriptione ad capessenda junctis adversus eos-dem consiliis ac viribus arma concitare ? De caetero si quando(quod tamen nunquam erit, nunquam fuit) tanta, ut ante me-morabas, foret, ac talis necessitas &c. si cuncta tollendis adeoperniciosis malis auxilia deficerent ordinaria, ad ipsam Rem publi-cam spectare videtur provisio; quatenus autem, vid. apud Marche-fium 1 . c. item quas diximus alibi, & dicemus.
PART, II,