Part. II. Art. V. Num. IV.
in
FEBR. Asiaticis ratiociniis tuis, Romane, spiritum meum ne-dum suspendis, verum & exanimas. Quaeso! brevis edo deinceps.ROM. Brevem me vis, qui pseudologiarum in una plerumque sen-tentia tam longus es, ne dicam, immensus? sed age, & brevisbrevem spera.
FEBR. pag. 410. Itaque & Romano Pontifici sua usque ad ea(Basii. Cone.) tempora stetit authoritas. ROM. Apud fideles Ca-tholicos, non apud haereticos e. g. Waldenses, Wicleffitas & Huf-sitas: non apud schismaticos e. g. Graecos, Praesules & Clericos,Principes & saeculares Sedi Romanae perduelles: non apud novatores,a SS. Canonum, & SS. Patrum institutis devios, qui Papam adeoConciliis generalibus subjiciunt, ut ab iis puniri ac deponi postit.Hos ego recte novatores dico. Quid enim Martinas V., cum in-ter 18. Articulos Reformationis etiam hic offerretur definiendus:propter quee & quomodo Papa possit corrigi, ac deponi? novitatis eumarguit, vid. Schelstrat. & Van der Hardt. citt. Locc. FEBR. Nontalis authoritas, quis omnes ivfi leges subjiciat. ROM. Isthoc procapite notandum, quod S. Thomas in 1. 2. q. 96. a 5. ait: quodlex ratione fui habet, videlicet, quod esi: „ Regula humanorum», actuum, & quod habet vim coactivam. Quantum ad primum:„ Concilium universale potest facere Decreta, quae respiciant tam„ caput, quam membra, etiam instituta, quae respiciant ipsa uni-„ versalia Concilia. Quantum vero ad secundum, scilicet vim„ coactivam, judicium condemnationis inferendi transgressoribus„ legum, non potest, cum inferior hujusmodi legem non postit im-„ ponere superiori: & ideo dicitur extra de elest. c. sig. quod Ro-„ manae Ecclesiae nulla Concilia legem praefixerint. Quod etiam„ in praejudicium Romani Pontificis nihil instituere possint, testa-„ tur Innoc. III. in Cap. Innotuit extra de Eleti. &c. ita responditTurrecremata viva voce Basileensium Oratori in Florent. Synodo,v. Bibi. Max. Pont. t. XIII. p. 606. coi. x. 2. FEBR. Sed autho-ritas talis, qua hactenus tradita &c. ROM. Authoritas, quam tuhactenus Romano Pontifici concedebas, comparative ad Conciliummajor non est, quam e. g. Patris generalis Jesuitarum. Quo mo-do Papa, eodem hic dependet a corpore: leges universales ferre cumeo potest: moneri, corrigi, & in casu deponi, corpus quoque, ipsoetiam invito, in consultationem generalem coire potest. Ita Illu-
striss.