Buch 
Vindiciarum Adversus Justini Febronii ICTI De Abusu Et Usurpatione Summæ Potestatis Pontificiæ Librum Singularem Liber Singularis / Auctore RR. DD. Gregorio Trautwein, Præposito Et Abbato Exempti Collegii S. Michael. Archang. Ad Insulas Wengenses Canon. Reg. Ulmæ Suevor Electo
JPEG-Download
 

7i

Syllogismus Antifebroniams.

statur, dicens: Philippum, Stephanum, & alios quinque qui ex septua-ginta discipulis erant, ad Diaconatum per Apoflolossuisse evectos.

Od:avo. Anacletus dicit, Apostolos de privilegiis Ecclesiarum de-crevisse, & leges Ecclesia Apostolica Authoritate firmandas esse, sanxis-se: atqui nulla tunc leges Ecclesia conscripta erant. Respondeo, etsi,nondum fuissent conscriptae illae leges, erant tamen vivae vocis o-raculo ab Apostolis traditae; Apostoli vero pauca scripserunt, &ex occasione tantum prout vel haereses, vel abusus exigebant,plurima vero viva voce tradiderunt.

Nono, in Concilio Chalcedonenfi cum a Legalis .Romana Sedis pri-matus Episcopo Constantinopolitano negaretur, illi non Decreta Anacle-ti, nec aliorum Pontificum, quasi totam Ecclesiam ligarent; sed sextumtantum Canonem Nicana Synodi proposuerunt, quo Pontificem Roma-num ex Canonibus supra omnes Ecclesias authoritatem habere probarent ?Respondeo quicquid sit de hoc Canone 6. (de quo postea) primoargumentum Vigorii peti a negatione, ideoque ex praescripto Dia-lecticorum, nullius esse ponderis aut efficaciae. Secundo etsi prae-sto eiset Legatis testimonium Anacleti, pro Romanae Ecclesiae pri-matu, maffierunt tamen hunc Canonem Nicaeni Concilii profer-re, quod major vis sit constitutionis Concilii generalis, quam De-creti solius Pontificis, ut pluribus infra declarabitur. Saltem ne-gari non potest, quin ad promovendos Chalcedonenses Patres Ca-non Nicaenus plus potuerit: audiendo enim, Concilium Nicaenum,sub Sylvestro Romano Pontifice Primatum Oecumenicum, neminerepugnante Sedi Romanae detulisse, facilius sibi in animum veri-tatem hujus primatus inducere poterant, quam, si duntaxat testi-monium Anacleti Pontificis protulissent. Ne sorte nonnulli, in Ro-manam Sedem non adeo propensi, Anacleto in propria causa nonesse credendum, cum Vigorio, & Richerio impudenter objectarent.

Decimo. Episcoporum judicia & appellationes ad Sedem Romanamrefert Anacletus, & tamen Legati Sedis Apostolica in Concilio Africa-no, cui intererat Augustinus, alium Canonem Nicana Synodi , 'non'E-.pistotas Decretales Anacleti laudaverunt; vult dicere: ad harum appel-lationum admissionem attulerunt . Respondeo primo, hoc argumen-tum, ut & octavum a negatione peti, ideoque eadem, qua affer-sertur, facil täte rejici. Hoc autem Anacleti decretum, quod sci-licet majores causae, ut Episcoporum, ad Sedem Apostolicam re-ferantur, sancte & juste latum este, ex eo patet, quod Sardicenfe

Coa-