Syllogismus slntifelronianus . 77
2. Leo IV. Decretales saltem Sylvestri, Siricii, Zosimi, Gela-sii &c. memorat, quarum observationem Episcopis Britanniae com-mendat: ergo.
3. Benedicius Levita, compilator campitluarium Caroli Ma-gni, & Ludovici Pii, ac deinceps Germani & Galli Canonumcollectores has Decretales Epistolas suis collectionibus inseruerunt:ergo: sic etiam quatuor Concilia Germanica & Gallica, Mogunti-num, Coloniense, Metense, Rhemense has Decretales citant.
4. Concilium Lateranense sub Callisto II. cap. 4. Stephan! I.secundam, & Ca 11 isti I. secundam Decretalem allegat.
5. juris Pontificii interpretes & Theologi Scholastici omnes,ac in his Doctor Angelicus ab annis 500. has epistolas ad confir-manda dogmata, & jura Catholici citarunt: ergo.
6. S. Isidorus Hispalensis Decretales illas agnovit, & colle-git, ut habet Hincmarus Rhemensis ephi. 7. c. 12. Ad haec mul-ta quae in praelatione collectionis harum epistolarum leguntur, ex-stant in libro. 5. etymologiarum S. Isidori Hispalensis, atqui de tan-to viro non est praesumendum, quod toti Ecclesiae imponere volue-rit : e go.
Sf. Ad 1. N. Ant. Nicolaus enim I. valde eruditus Pontifexprobe novit has Decretales genuinas non este, & solum generarimcontendit Decretales Rom. Pontificum vim legis habere, quod quiaEpiscopi Galli negabant, eorum rationes Nicolaus confutat, & Se-dis Apostolicse auctoritatem tueri pro praecipuo scopo habet; utex illius praecipuo argumento ex libris novi & veteris Testamentipetito, apparet. Ad haec quoniam Nicolaus disertis verbis hasipsas Isidori Decretales non memorat, sed simpliciter de veterumPontificum decretis corpori Canonum non insertis loquitur, com-mode, ut supra de Gelasio dictum, ejus sententia ad Decretalesauthenticas restringi potest, quae utique vim legis habent etiamstin corpore Dionysiano non reperiuntur.
Ad 2. N. C. Nam Leo IV. nullius ante SiriciutnPontificis de-cretum meminit, nisi Silveflri ubi pro Sil vestro Siruhim legendumBlondellus suspicatur; sed si tamen Silvejlri legendum sit, acta Ro-mana sub Sylvestro, quae tunc errore facti pro legitimis habeban-tur, & ante Leonem IV. a septima Synodo tanquam legitima citatasuere, intelligi debent, non Decretalis aliqua illius epistola, qua-lem ne quidem Isidorus ullam venditavit.
« Ii 2
Ad Z.