übsei'V. I. Pratfica ex Jure Naturae et Gentium etc, 15
„ aut ei, qui ex publico jus suum trahit. Sic apud Hispanos, Isi in bello„naves p rivatis jumtibus instruantur, de praeda pars Regi debetur etc.
Hac ratione paucissima erunt bella, abque ejusmodi praedatoribus , privatosumtu navem instruentibus, ut mari frangant vires hostiles. Ne vero in pi-raticam degeneret, opus habent 1) Instructione , Commissione vel Mandatoscripto committentis Summae Potestatis belligerantis, cujus vexillo (pavillon)naves armatas muniunt. 2) ut praedas actas non (ua privata autoritate sibiproprias faciant, led in proximum portum abducant, & Sententiam Tribu-nalium ad id delegatorum, desuper omnino expectent, 3) Cautionem prae-stent. so Instructioni «obtemperaturos. Quin primum & ultimum adeo ne-cessarium non est, te stante Grotio c. 1 . Lib. II. c. 17. §.20. n. 1. his verbis:
„Quaesitum memini ex facto, cum patriae nostrae (scii. Belgii Foederati)„Rectores, potestatem praedarum in Mari ex hoste agendarum, per codi-„ cillos plurimis dedissent; & eorum nonnulli res amicorum rapuissent, de-„sortaque patria mari vagarentur, ac ne revocati quidem redirent, an re-„ctoreseo nomine tenerentur, aut quod malorum hominum usi essent„ opera, aut quod cautionem non exegijjent. Dixi cos in nihil amplius„teneri, quam ut noxios, si reperiri possent , punirent aut dederent;„praeterea in bona raptorum jus reddi curarent: nam ipsos injustae prae-dationis causam non fuisse, necquicquam de ea participasse: prohibuisse„etiam legibus, ne amicis noceretur. CAVTIONEM ut exigerent , nullo„ jure juijje obligatos , cum possent etiam fine codicillis , omnibus lubditis,„hostem spoliandi, potestatem facere, quod & factum olim esset. Neque„talem permissionem causam esse, cur damnum datum esset sociis, cum„possent privati, etiam fine permiflu tali, naves armare, & in mare pro-gredi. Mali vero an futuri illi essent, provideri non potuisse, neque vero„vitari posse, quo minus & malorum opera utamur, alioqui nullum posse„cogi exercitum. "
Et re vera accidit in ultimo bello, ut praedator aliquis, furrepto Codi-cillo signato, mari vagatus se ipsum poenae promeritae surripuerit. Non absre est, hic monere, quantum Grammatici et Lexicographi hallucinentur insignificatu vocis piratae & praedatoris. Contra rationem juris & usus Gen-tium, pro fynommo habentur, & utrumqne germanice , See-Räuber, Räu-ber, appellitant, cum tamen proprie ista qualisicatio saltem piratis conveniat;praedatores , CJ’ depraedatores maritimi vero veniant iub nomine Armateurs ,Caperss terrestres plerumque, sub nomine Freybeuther,
Omnis