Observatio CL
An frater teneatur alere'Sororem egenam ? Cum praejudicio,(conferatur supra Observ.ioo.)
^^imis late, meo quidem judicio, hanc obligationem extendit, &pro per-fecta venditat Leyser. Specim. 325. Med.2 Frustra ibi ad Leges provocatallegatas ex Jure Romano, utpote quae non praecise imponunt fratri obliga-tionem externam, perfectam, alendi sororem praetente - egenam. Quin haecvox ipsa est relativa. Frater fcmper ogganiendi habebit licentiam, quod sororoperis victum quaerere, egestatique sic obviam postit ire affectatae. Nequedictae Leges constringunt praecise judicem, condemnare fratrem , ut ege«N»m alat sororem» Verum historice saltem allegant exemplum , quod si adtutoris consultationem forte judex eam approbasset, tunc tutori fratris, ali-menta pro hujus sorore expendenti,hoc non sit vertendum vitio, neque dicaipsi scribenda pro impensis hoc nomine inter rationes relatis; ut ipsa haruminnuunt Legum verba. Sic L.iz. §. 2. ff'. de administrat. & peric. tutori italoquitur: „Attendere debet tutor , ne cui non debitum solvat; aliud est, si„Matri NB. forte, aut sorori pupilli tutor ea, quae ad victum necessaria sunt,„praestiterit, cum lernet ipsa sustinere non postit. Nam ratum id habendum„est. Ecquis non videt, hic opus quasi indigitari charitativum , & obligatio-nem quandam naturalem, licet per se imperfectam. Sic e. g. non datur con-dictio indebiti ad repetendas eleemosynas , nec tutorem , pro facultatibuspupilli, eleemosynas erogantem modicas, Judex vituperabit aequus. Altercasus continetur in L.4. ff. ubi pupill. educ, deb, his verbis: „quifilium hae-redem instituerat, filiae dotis nomine — ducenta legaverat, nec quicquam„praeterea, & tutorem eis Sempronium dedit, ss a cognatis & propinquis pu-pillae perductus ad Magistratum, jussus est, alimenta pupillae, & merce -„des, ut liberalibus artibus institueretur, pupillae nomine, praeceptoribus„dare: pubes factus pupillus , puberi jam factae sorori , ducenta , legati„causia, solvit. Quaesitum est , an tutelae judicio consequi possit (scilicet„contra tutorem) quod in alimenta pupillae, & mercedes a tutore ex tutela„praestitum sit? Respondi: (scii. Julianus) Existimo, etsi citra Magistratuum„decretum tutor sororem pupilli sui aluerit, & liberalibus artibus instituerit,
„cum