Voluminis vicem jam solus expleret: alterum ab altero segregandum» 8cCommentarium quidem primae, Historiam vero luci alteri reservan-dam existimavi. Primo itaque loco hic Commentarius prodit; quemsi probaverit Lector, nae mihi singulare humanitatis & benevolentiaeargumentum id erit; si minus : communi Scriptoribus fato me haudaegre solabor, quorum nemo facile ea hactenus forte gaudere potuit,ut ab omnibus in omnibus omne ferre punctum fit visus.
Et erunt fortasse non pauci, quibus ea, quam ex ipsis quorun-dam A catholicorum Operibus hic inserui, propositionum aut veriusscommatum & deliriorum recensio multo videatur prolixior , quamid necessaria seu Scriptoris orthodoxi prudentia atque cautela, seu or-thodoxi Lectoris oculus animusque permittat. Verum ea nunc tem-pora vivimus, cos jam mores orthodoxa Germania nostra videt, 8cdolet, ut super astra non raro etiam ii extollantur, quorum lucubra-tiones non lucem, sed pyram : non hymnos & cantica , sed caute-rium & theta nigrum sibi merito postularent. Eo itaque mihi velmaxime fuerat respiciendum atque curandum, ut in enumerandis hu-juscemodi calumniatorum heterodoxorum dicteriis aliquanto ube-rior essem, & per ipsam promiscuorum scommatum seriem, quantohasc copiosior atque sonantior esset, tanto certius atque patentius in-dubitata Novatorum audacia ä quolibet, etiam heterodoxo ( quis-quis scilicet frontem non penitus exuit, neque omne rationis lumenextinxit) illico posset agnosci atque palpari. Vereri alias certe nonimmerito poteram, ne, si justo brevior essem & non nisi paucula li-centiae heterodoxae specimina coram exponerem , haec ipsa perfun-ctoria brevitas apud eos, quos heteroclita praejudicia jam fascinarunt,contemptum verius quam fructum accederet, & projectissima: etiamproterviae blatero, dummodo alias bonae mercis sit ferax , & aurumscoriae, quisquiliis gemmas miscuerit, suos nihilominus adoratoresadmiratores etiam deinceps nancisceretur. Quanquam quid de pro-lixitate hic metuo ? paucissima sane illa nostra Excerpta sunt, Lc sicum reliqua in iis absonis Operibus ejusdem stigmatis mole conferan-tur, propemodum nulla. Ilias profecto potuerat aut debuerat scribi,si vel per temporis pretium libuisset, vel per modestias limites licuisset.
Quod