Buch 
Commentarius Criticus de Scriptis & Scriporibus Historicis, Tam Antiquis, Quam Novis, ad Faciliorem Et Veriorem Historiæ Qua Ecclesiasticæ Qua Profanæ Notitiam Concinnatus : atque Animadversionibus Ac Dissertationibus Illustratus / à P. Henrico Schüz, Soc. Jesu, Alma, Catholica & Electorali Universitate Ingolstadiensi Historiarum Professore Publico Et Ordinario
JPEG-Download
 

fr

Alexander Natalis. 59

«r mandi negare contendit Alexander, ut mirer , similia scribi potui A.« se ab homine alias erudito. Etenim fatetur , nec justam fuisse de- depositionem Eugenii, nec canonicam Electionem Felicis: vel sic tamen T. VIII Dissertatione VIII Art, VII. affirmat, schismaticos" proprie dictos non fuisse Basileenses. Quäm autem futilibus uta- tur argumentis , mox videbimus. Proponit deinde Stiltingus Ale-xandri argumenta, simulque ostendit n. 67. 68- illa tam infirma , im-ptdque effe , ut pro omnibus fere schismaticis atque h&reticis excusandis fimi-liapoffent afferri .

sto. Principia critica , quibus historiam suam alicubi firmat, Pro-thei more rursum alibi deserit. Sic v. g. T. VII. Hist. Eccl. p. 289. con-tra illos, qui famosam sanctionem, vulgo Pragmaticam dictam , San- cto Ludovico Regi abjudicant, ita exurgit : Totam tamen Pfag- maticam mox laudatam audatius Regi Sancto abjudicant aliqui, cum illius pietati maximi conveniat, & studio ad Ecclesiae tuendam li- bertatem propensissimo, & a Senatu Parisiensi laudata sit in ArticulisLudovico XI Regi Christianiffimo oblatis Anno MCDLXI,&inRe- gni Comitiis Turonensibus Anno MCDLXXXIII, & ab Academia Parisiensi in Instrumento Appellationis editae AnnoMCDXCI. Haec Natalis: nec plura pro tota Pragmatica. Verum optime, atque ar-gumento, ut vocant, ad hominem Natali respondet idem StiltingusT. V. Aug. p. 4--6. n. 1017. cum propriis ejusdem principiis illum im-pugnat. Nam Tomo III Hist. Eccl. ubi agit de Epistolis Decretalibusveterum Pontificum anteSiricium,pag. 214 admittit Natalis, Decreta-les illas, ut genuinas admissas fuisse a Conciliis & Canonum collecto-ribus; nec tamen eorum sententiae acquiescit; quia , ut ait, H£c Conci-lia, hique Colietlores V authores posteriores sunt nonoseculo , nec Epistolas il-las adseverioris Ctitic&regulas expenderunt. Cur igitur,retorquet Stiltin-gus, auctoritatem adductam , quae ducentis fere annis posterior estSancto Ludovico, valere vult pro Pragmatica contra silentium tot Au-ctorum, & temporis tam diuturni: si Conciliorum aliorumque Scri-ptorum Auctoritas non valet pro Decretalibus? Pergit autem Natalisetiam contra illos, qui saltem ultimum, contra Romanae Curis exa-ctiones , Sanctionis Pragmaticae caput a Sancto Ludovico editum ne-gant, erroneam suam opinionem sola hac ratione tueri: Hujus conden-di Decreti rationem S. Ludovico non defuiffe , docet Matthäus Parijius, co£-vus Anthor in Historia Anglic an a ad Annum MCCXLV 1 I. pag. 485 coi. r. Ejsdem diebus, inquit, Dominus Papa apices suos, authenticos" nuntios Praedicatores & Minores, misit ad omnes Franci« Praelatos

H 2 sin-