Buch 
Commentarius Criticus de Scriptis & Scriporibus Historicis, Tam Antiquis, Quam Novis, ad Faciliorem Et Veriorem Historiæ Qua Ecclesiasticæ Qua Profanæ Notitiam Concinnatus : atque Animadversionibus Ac Dissertationibus Illustratus / à P. Henrico Schüz, Soc. Jesu, Alma, Catholica & Electorali Universitate Ingolstadiensi Historiarum Professore Publico Et Ordinario
JPEG-Download
 

S, A U C U S T I N ? u s.

87

Qiibd si tamen postmodum in Ecclesia Romana obiit, üt, Conrin-gio teste , illius in Ratisbonensi S. Emmerami Basilica Sepulchralisinscriptio videtur arguere , oportuerat profecto , ut (si vere ortho-doxus ac poenitens obiit) ipscmet suas fabulas atque calumnias so-lemniüs retractaret, & publicum sanioris animi testimonium ad po-steros transmitteret , ne quos scriptis suis maledicis in errorem ab-duxerat , iidem etiam deinceps in salsitatis & calumnias patrociniumscriptis hisce possent abuti. Quod utrum moriturus praestiterit, com-pertum non habeo. Annales illius inter primi ordinis libros prohibi-tos Romae fuisse confixos , novissimus Index Romanus declarat p.

2!2. pag. vero 68 ibidem reprobatur Chronica Turcica collecta Phi-lippo Lonicero , cui adjeüum cfi opus quoddam loannis Aventini h£retici ,in quo declarantur causa miseriarum ssc. nisi emendetur. Consuli etiam deAventino poterit P. Schwarz 1 . c. a p. 206 ad 226.

8. Augustinus. Animus hic non est, Sancti hujus Opera enume-S. Aucti-tare ; id enim affatim praestitere Bellarminus, Possevinus , Labbeus , stinus.Nat. Alex, aliique , atque inter hos maxime Stiltingus noster T. VI.

Aug. ad vitam hujus Sancti a p.441 ad46o.itemin Comment.praevio de-eodem Sancto. Nobis de sola illius Operum Editione sermo est 5 nampraeter Basileensem de A. iss6 , Lovaniensem sesqui abhinc & am-plius Seculo , itemParisinam de A. 1688 , alia rursus , qu« ParisinamMonachorum Benedictinorum editionem imitari voluit, ineunte hocSeculo , sive anno 1700 typis Hollandicis recusa prodiit, etsi Antverpiasumptibus Societatis cum privilegio impressa subdole fingatur, ut omnesEruditi Antverpienscs incolae & plerique Belgae jam norunt. Nempe »üt Cuperus noster in vita S. Augustini ( quam usque ad §. ZI p. zi6n. szi ipse elucubrarat ) T. VI. Aug. p. 214. 2is. n. 9. mox subjun-git : quotidiana experientia discimus , fitlis librorum editionibus exteros Ca-tholicos ah astutis Bibliopolis Batavis non raro decipi. Cur autem finxerunt ,h&c omnia S. Augustini Opera in urbe Catholica Belgii edita este, nifi ut incau-tos emptores fallerent ? Ipse profecto Casimirus Oudinus Apostata (vi-de ibidem Cuperum n. 6 . p. 214) ex coenobio suo in Hollandiampro-fugus, etiam exteris nationibus hanc crassam Bibliopolarum Batavo-rum fraudem publici detexit, dum in Commentario suo de Scripto-ribus Ecclesiasticis Tomo I coi. 986 & scq. in hunc modum scribit :

Joannes Clericus, qui damnat alios novis Sanctorum Patrum edi-£t tionibus incumbentes ... in illud, cujus alios arguit, ipse om-** nium primus impegit in editione Operum S. Augustini omnium anni 1700 Amstelodamensi , quam Tomis seu Voluminibus qua-

tuor-