Buch 
Commentarius Criticus de Scriptis & Scriporibus Historicis, Tam Antiquis, Quam Novis, ad Faciliorem Et Veriorem Historiæ Qua Ecclesiasticæ Qua Profanæ Notitiam Concinnatus : atque Animadversionibus Ac Dissertationibus Illustratus / à P. Henrico Schüz, Soc. Jesu, Alma, Catholica & Electorali Universitate Ingolstadiensi Historiarum Professore Publico Et Ordinario
JPEG-Download
 

B ENNO

10 $

rum , si in eodem , quo Imperator , luto ipsemet Gregorius haesit ?Aut qua praefidentia & Imperatoriae emendationis spe ita in Henricumanimadvertere poterat Gregorius , si talis ipse Pontifex fuerat, qua-lem Benno larvatus effinxit? Inio quo pacto Benno Schismaticus Scri-ptorque Germanus ( Bennonis enim nomen Saxonicum est, üt Eru-diti norunt, & vel sola Bennonis Saxonise Ducis, anno ioia defun-cti, item S. Bennonis, Misnensis Episcopi, Henricis pariter contem-poranei , nomenclatio docet ) adeb propriae suae fama: potuit autvoluit oblivisci, ut ea Gregorio affingeret, quae propediem a testi-bus oculatis & Synchronis non sine palmari Bennonis dedecore pos-sent refelli? Profecto etiam pessimus quisque, nisi omnem jam ami-serit frontem , Calumniatoris & mendacissimi impostoris notam pu-blicam horret , aut certe suum nomen propalare vix audet, praeci-pue ubi Cardinalitia dignitas (quantumvis spuria)Scriptorem etiamSchismaticum ornat. Multo itaque verius existimaverim , aut nul-lum unquam Bennonem Pseudo - Cardinalem vixisse ; aut si vixerit:similia nunquam scripsisse. Sub adscititio Bennonis nomine recen-tior longe tenebrio latet, qui vel ex suo cerebro ad Romans Sedisopprobrium totam illam laciniam confinxerit, vel ex Schismaticorumveterum Schediasmatis, unde unde collectis, fabulam consarcinant si-mülque interpolamentis & additamentis novis adauxerit,atque,ut au-ctoritatem conviciis pareret, ipsummet excogitati Bennonis Car-dinalitium nomen hederas loco in libri fronte suspenderit. Prodiithic Cento primum per Flaccum Illyricum , dein per Reineccium, &Wolffium, demum per Goldastum, seu Haiminsfeldiurh, Acatholi-cos omnes : de quibus vide Grets. 1 . i. contra Replic. c. VII.

Noster quidem Janningus T. VI Junii p. 198 , etsi hunc Benno-nem Scriptorem fallacißmum & mendaciffimum , hominem turpiter Schisma-ticum , U Gregorii Pap& P'Il Romanzque Ecclefi£ infenjißimum hoßem com-pellet, nihilominus pro definiendo Alexandri II obitus die, de quoantea disputaverat, Bennonis testimonium vehit decretorium adhi-bet, asserens : vix credibile , Bennonem in re adeo indifferenti, designan-do horam diei , qnd mortuus jit Alexander , mentiri voluiße absque spe ulliusin rem suam utilitatis. Recte id quidem Janningus , si ea aetate jamvixerit Benno: de quo tamen nemo antiquior testimonium feret. Po-tuit autem etiam Pseudo - Benno , sive recentior Bennonis figuluseundem obitus Pontificii diem aliunde ex charta veteri eruere , eum-que paginis suis data opera inserere , ut sic expeditius etiam reliquasatyra Auctorem Synchronum mentiretur.

Biva