898
Lateinische Poesien.
Fundebat, gravibusque dabant nova pondera verbis.Heu! nunc suada tacet, sunt alta silentia, somnumLingua capit sacros nunquam motura penates.
Una beatorum pars gentis & una sepultae,
Nullibi jam totum coelo terraque vidente.
Magne Ebersbachi! quem nunc pretiosa manebitLibrorum series ? quorum selecta supellexTe caret, atque tua videat quem morte secundumNescit, & ignorans quot fi visura camcenasHastam jure timet, ne sparsis -ere libellisUndique pulchra cohors latum distracta per OrbemNusquam & ubique habitet sub avitis sedibus exui,Et vastam populet non una colonia gentem.
Non minus arborei frutices, multique laborisArbuta & indigenas, quos transfert Media fotus •Te quatrunt, reditumque tibi quasi vertice nutatDaphnis amor Phoebi; veterem desiderat hortusCultorem, quem saepe sinu occultavit amceno,
Mens ubi cum curarum arcano accideret xstu,
Nulla tamen Dominum jamjam TE, crede, sequeturNulla brevem, nisi quae tumbam coronaverit, arbos.Linque lubens, quod terra negat; sunt altera coeloTempea, linque libros, levis est jactura lucranti;Cunctarum nunc plena tibi distinctio rerumEt patefacta sacri cedunt mysteria fontis.
Gratulor inde vices animae, membrisque sepultis,
Ut placidum carpant, precor, intemerata soporem 1