Buch 
Demonstrationis theologicae, quibus in rebus vera religionis a Christo et apostolis praedicatae praestantia ponenda sit, pars prima [-nona] / quam nostro ad iustitiam doctore propitio placido eruditorum examini submittit Ioh. Rodolphus Cramerus s. theol. prof., respondente Ioh. Iacobo Hubero v.d.m., assumente Ioh. Rodolpho Usterio s. th. stud. ...
JPEG-Download
 

G) - (G

9

cluet; sicut enim Doctrina, qu® Deum docet, ut in se est, non veraesse non potest ; ita & Cultus, qui Deum, ut ipse voluit, colit,ei*que tribuit, quae ejus perfectio postulat, Deo inacceptus esse nequit.Omnem porro creaturam cumprimis rationalem ad Creatoris fui glo-riam ac decus conditam esse, «? «ünsV m irxvm, ad ipsum omnia,Rom. ii : ?6. Coi, i. 1 6 . nemo dependens absque rebellionis ad-versus Dominum nota inficiabitur. Ad hunc finem igitur omnescreatur® actiones intern® & extern® tendant necesse est, eas interautem primas tenere Religionem perquam certum est. Quo feli-cius autem Religio hoc scopo potitur, hoc profecto magis prsstabitcoeteris. Enim vero quas hominem nativis suis coloribus describit,naturales veritates non tantum confirmat, sed & magis illustrat,»vitiis depurgat, per affusam supernaturalem lucem perficit, hominismiseriam minime celat, neque ei blanditur, sed oculis nude expo-nit, medium miseriam evadendi certum, tutum, efficax, Deo & no-bis conveniens monstrat, ut si homini id applicetur, salus ejus in sal-vo sit, neque quisquam dubitare possit, quin, si medii illius vere par-ticeps fiat, miseri® exemtus ad summi Boni communionem perven-turus sit. Annon talis Religio Prxstantiam summam habere dicen-da est? Insuper Religio, qu® in essentialibus femper sibi constans est,eandem constanter , non vero varias ad salutem pertingendi vias»qu® Dei perfectionibus non possunt non esse pr®judicio ,pr®scribit,omnium pr®slantiffima sane est. Pr®stantia denique per innatam sibivirtutem & laudatissimos effectus se certissime exerit. Inter hos veroeffectus non femper multitudo hominum Religionem aliquam pro-fitendum referri meretur, nisi illi,quibus offertur, probi sint, & pre-tiosum a vili rite discernere didicerint, bonum enim malis raro pro-batur ; & si ä multitudine Religionem sectantium Praestantia ejusaestimanda foret, idololatria ver® Religioni plurimum eslet antefe-renda. Sed ali® longe sunt Religionis Christian® virtutes, quas fru-stra in aliis qu®ras & speres, ut sunt animi vivida convictio, ardensin Deum ac Jesum Christum amor, certa in salutis medio acquiescen-tia, dulcis ac firma in Deo suo quies & fiducia, solida in hujus vitsmiseriis ipsaque morte consolatio, sincera virtutis sectatio, infucatavitiorum vero fuga, aliique & innumeri & vere divini effectus:Hos cum Religio ä Christo & Apostolis pr®dicata evidentissime/ B atque