Buch 
Demonstrationis theologicae, quibus in rebus vera religionis a Christo et apostolis praedicatae praestantia ponenda sit, pars prima [-nona] / quam nostro ad iustitiam doctore propitio placido eruditorum examini submittit Ioh. Rodolphus Cramerus s. theol. prof., respondente Ioh. Iacobo Hubero v.d.m., assumente Ioh. Rodolpho Usterio s. th. stud. ...
JPEG-Download
 

12

A) * ( A

cumenta. Noverunt Christus & Apostoli, ipsoque facto experti

sunt, Evangelium a se praedicatum multis fuisse nauseae, stultitiae,repudiatum, occultum, foede ab iis, sed in propriam perniciem de-tortum ; sed & noverunt, acquiescentes in hoc Dei judicio, illosnon audire verbum, esseque occultatum iis, qui pereunt»qui non suntex Deo , sed ex patre Diabolo, quorum mentes Deus hujus mundiexcaecavit, qui non sunt ex ovibus Christi, quos Deus fivit in viis suisambulare, quibus misit efficacem errorem, ad credendum mendacio,ut omnes judicarentur, qui veritati non crediderunt, sed in injustitiabeneplacitum habuerunt. Ratione igitur harum spinarum tricarum-que nulla habita, Canon V. T. fidenter praedicatus, & ceu infallibilisveritatis regula citatus fuit, & citari potuit, & ad mundi consumma-tionem usque nunquam non poterit, tum quia Verbum V.aequeat-que N. T. debitum suum femper sortitum est effectum ; tum quiaea, quae superius notata sunt & alia omnia, quae quis excogitare stu-dio contenderet, licet SucvoVto, solutu difficilia, tamen »xum insolubi-lia , si multis, saltem omnibus non sunt; tum si quidem forent,uti multa in omni rerum ac scientiarum genere dari etiam peritiffimifatentur, principalem tamen Revelationis factae scopum neque ob-scurant, neque contingunt, neque evertunt, neque opusest, ut cumViris illis eruditis eo, quod librariorum fphalmata nunc in Scripturaexstent, & cujusvis critico ingenio ejusque correctionibus expositasint, deveniamus; tum quia si quis animo salutis cupido, simplici, do-cili , praejudicio non imbuto ad Verbi Dei meditationem accesserit,tales nodi ne centesimo quidem oborientur, & si forte quoque inmentem ex diligenti illius lectione veniant, ex eodem, ni animusobstinatus obsit, quoque eousque sibi, ut acquiescere tuto possit, sa-tisfacere discet; tum denique, quia Dei, cujus est hoc Verbum, cura:atque operationi quoque fidendum, & aliquid, si homines id quodsuum est, fideliter praestiterint, relinquendum est, 1 prout ipse Mosesdivina licet collustratus & convictus luce & revelatione, insupera-bilia sibi quoque finxit praefiguravitque obstacula, ecce, ait ,mihi noncredent, nec me audient, dicentque, Jehovam mibi non apparuisse, Ex.4:1. 6:12. Sed Deus titubantem erexit, quod Verbum suum vir-tute quoque omnipotente comitaturus confirmaturusque, & cumipsius ore futurus sit; 1. c, 4: 3. fqq. 12.6:13.

VIII. Quan-