Buch 
Demonstrationis theologicae, quibus in rebus vera religionis a Christo et apostolis praedicatae praestantia ponenda sit, pars prima [-nona] / quam nostro ad iustitiam doctore propitio placido eruditorum examini submittit Ioh. Rodolphus Cramerus s. theol. prof., respondente Ioh. Iacobo Hubero v.d.m., assumente Ioh. Rodolpho Usterio s. th. stud. ...
JPEG-Download
 
  

latione, ignorarunt discrimen status hominum instituti & corrupti,neque multo meliorem, nisi quoad circumstantias forte quasdam &gradus Adamum cceteris omnibus fuisse, puramque tum adhuc na-turam dixerunt, quia nemo hactenus exemplo ejus peccaverat, nequead idem faciendum allectus fuerat: de natura autem nihil aliud te-nuerunt, quam sine virtute & vitio , sine gratia & culpa, illam persolum liberum arbitrium , utriusque capacem ; seu innocentem adutrumque tamen indifferentem fuisse ; ita & cum concupilcentia,quam naturae virtutem non vitium dicunt, libidinibus, morborum &mortis necessitate primum in mundum prodiisse hominem; peccatosuo primo sibi soli, non toti generi humano , nisi quod malum prae-beret exemplum posteris facile imitandum, nocuisse. Ex quo deinsponte fluit, statum generis humani, post primi peccati Adamici pa-trationem , in se haud fuisse deteriorem, nulla labe vel per imputa-tionem apud Deum, vel per haereditariam derivationem & naturalemgenerationem foedatum, sed nunc quidem unumquemque in ea per-fectione generari , in qua a Deo conditus fuerat homo primus;omnia igitur naturae mala non ex peccato, sed ex necessitate, cumqua omnes homines naturaliter , costerorum animantium lege na-scantur, deducenda esse sunt opinati. Haec prolixissime atque ut so-let , eruditissime demonstrata invenies in laudatis Celeberrimi noflriJ. J. Hottingeri Fatis Do3r. Prfdeßin.&Grat. Lib.prmpue II.

XV.

Errores Se- Cassianus eruditione clarus, Semipelagianorum seu Massiliensium*o P um S drca^ ecu ^° au< ^ or & magister, nihilo tamen minus Sanctis Ecclesiaeeandem Romana: adscriptus, & in Gallia religiose cultus, status hominis ante«em- &poftlapsum notitiam Scripturas convenientiorem dare videri voluit,

unde pelagi anorum errores oppugnare coepit,non minus tamen alie-nus ab ipso Augustino, Pelagianorum fortissimo debellatore. Namdudum Viri Eruditi evictum dedere, illum in speciem tantum Pela-gium correxisse, longe vero magis a vera Augustini doctrina fuifleremotum , & successive gradatimque, observante Cardinali NorifioHiß. Pelag. L. II. c. i. Pelagio haud multo saniora ea de re docuisse;qua quoque de causa nonnullis Veterum credebatur, Pelagii hasre-sin extinctam iterum suscitasse. Mediam saltem Pelagium inter &

Augu-