Buch 
Demonstrationis theologicae, quibus in rebus vera religionis a Christo et apostolis praedicatae praestantia ponenda sit, pars prima [-nona] / quam nostro ad iustitiam doctore propitio placido eruditorum examini submittit Ioh. Rodolphus Cramerus s. theol. prof., respondente Ioh. Iacobo Hubero v.d.m., assumente Ioh. Rodolpho Usterio s. th. stud. ...
JPEG-Download
 
  

Z6

G) : (G

amisit j post vero in Christo Deus restauravit, praecipue in veritate,justitia ac sanctitate consistente instructum, non igitur innocentemtantum , sed realiter atque actualiter bonum fuisse , donecratiocinia multa, artes & fraudes, occasione eidem perSatanam oblata,& a pulchra arboris oculos & animam intuentis Evae in fe allicientisspecie desumta , ad altiorem felicitatem comparandam, & apostasiamsuam palliandam qiuefivißet , Ecd. 7:29. Quo facto ante denuncia-ta mors infligi ä Deo coepit, cunctaque homini, quae ceu ornamenta& bona illi data ac destinata fuerant, felix nempe externae vitae status,imago & cum Deo amicitia , in aeternum continuanda, & in plenasummi Boni fruitione perficienda, quae omnia vitae nomine in S.Li-teris cluent, sunt ablata, ideoque ex opposito homo mortuus, seu or-namentis illis ac multiplici vita penitus privatus fuit. Agnoscit deinVir Doct. non tantum Adamum , sed & omnes posteros peccare &mori, quod ipsi quoque gentiles facile largiuntur ; sed cur omneshomines peccatores sint, & tales nascantur, non inde est, quod ä do-lore per naturam abhorreamus, & voluptatem amemus; Verbumenim Dei nos docet, veram originem quaerendam esse in Adamo,in quo peccavimus, & quod impura sit nostra ä parentibus propa-gatio. Unde igitur anima posterorum Adami ita debilis est, ut abaftedlibus malis facillimo negotio, &, nisi impedimentum aliundeaccedat, certissime & femper subjugetur ? Unde haec imperfectio na-turae ? profecto non a Deo, quod sine maxima in Virtutes & Ver-bum illius injuria dici nequit, sed a praecedente aliquo peccato, quodCeu causa meritoria hanc poenam seu tantam labem seu imperfectio-nem induxit; Aut enim Adamus non melior e manibus Creatorisexiit, exstititque, quam nos post Adamum omnes, sicut ipfe,V. Cl.describit, nascimur; aut Adamus digna opifice suo creatura bona,sancta, virtutibus,non vitiis, ornata, ad bene agendum aptissima, äpeccato aliena haberi debet; Si prius teneatur, Adamus omniumcreaturarum fuit miserrima, culpa etiam & peccatum omnisque mi-seria non homini, sed, quae mera blasphemia foret, Deo essent tribuen-da ; si vero posterius, ut est, verum est, status ille ab Auctore de-scriptus, in quo omnes nascimur, priore multo est deterior, nequesine praecedanea culpa & consequente reatu & poena, & quidem neu-tra parte aliena,sed utraque nostra, quia ipsi nos patimur mala,con-cipi potest. XXVI.