IO
G) : (G _
Religione nostra juxta Christi & Apostolorum praedicationem fide-liter doceri, firmiterque retineri. Eadem quoque haec doctrina acpraestantia profundae miserite hominis, qui mente per peccatum ob-tenebratus & a vita Dei abalienatus erat, conveniens est refpon-detque, veram salutis annuntiatae naturam pandit , & ad solidamanimae consolationem summopere & longe plus, quam aliorum ex-plicatio, facit.
VII.
Muneris Sa- Haud felicius dein alteram Muneris Christi Mediatorii partem,Chrlslndea Sacerdotium illius explicant Adversariorum multi, qui praecipuamfalsa & exi- illi virtutem ac finem, satisfactionem pro peccatis, abjudicant, & in1». minus principalibus ejus finibus subsistunt. Amplissima de Sacerdo-tio , Sacrificio Christi, illius vera & propria ratione, efficacia, per-fectione, effectibus, finibus, & quae huc pertinent, aliis partibusforet tractatio, si ea omnia persequi esset animus aut de nostro in-stituto j quum vero praecipua hujus articuli cum materia de verosalutis in solo Christo nobis parato Medio connexa , & in prteced.Dissertat. )am occupata sint, succinctim rem omnem complectemur,& in quo vera Proflantia Religionis circa hoc Christi Munus ponen-da sit, paucis indicabimus. Judicent, qui gemina justum suspen-dere lance norunt, num verum Sacerdotali Christi Officio pretiumilli statuant, qui, cum Socinianis & aliis, illud faciunt metaphori-cum seu improprium, uti & ipsum illius Sacrificium figuratum di-cunt , eo quod Christus in coelum , uti olim Pontifex Summusin Sanctum Sanctorum, ingressus , necessitatibus nostris subvenireceu Sacerdos velit, sicuti & ceu Rex possit. Unde & Christum interra, antequam in coelum ascendisset, Sacerdotem fuisse apertenegant, atque passiones & mortem Christi non esse Sacrificium ipsum,verum viam quandam & praeparationem tantum ad illud asserunt.Ex quo ultro fluit > quod genuinam expiationis rationem inverte-re , eamque ita delineare necesse habuerint, ut sit tum a poenispeccatorum temporalibus & aeternis, tum ab ipsis peccatis , ne eisamplius serviamus, liberatio, quam Christus in coelis per acceptama Patre potestatem, iram Dei ä nobis suo interventu quodammo-do arcendo seu ita interpellando; & nos ä ßagitiis suo exemplo,
nec