37
ducitur, indicat, & haec omnia ceu totidem dona Dei suis culto-ribus promittit. Isti autem modi illius sunt naturae ac praestantiae,ut fi quis eosdem sequatur atque arripiat, impossibile sit, ut falla-tur suoque fine destituatur; sin eos neglexerit, aliamque ingredia-tur viam., ad felicem metam nunquam sit perventurus. Vires de-nique ad effectum hunc consequendum Religio isthaec suppeditaremerito censetur, quando illas veras & efficaces non in hominecorrupto, inepto, mutabili, peccati fervo, sed in una reali, po-tenti , efficaci gratia Dei ostendit. Quando dein Religio non tan-tum fidei finem, animarum salutem, sed ipsa intermedia quoque& illuc ducentia beneficia, Spiritus Sancti gratiam , regeneratio-nem, fidem, remissionem peccatorum, jus vitas, sanctitatem,con-servationem, non ab homine, sed ä Dei gratia, destinatione acSpiritusS. operatione derivat, certo promittit, & quoniam DeusVerbum suum & Spiritum conjungit, per vocationem efficacemconferre dici potest.
XXIX.
Religionis denique Praestantia practica inde indubitate con- Tum ipsi sa-stat, si id quod promittit, summum Bonum, perfectionem ac bea-titudinem consummatam, imperturbatam, aeternam, actu ipso sui *observatoribus confert, neminemque eorum fallit, sed omnes itainfallibiliter salvat, ut praeter illos Religionis hujus cultores spemsalutis nullus hominum habere aut alere possit. Quod si quis Re-ligionis hujus Doctrinam teneat, praeceptaque ac regulas sequatur,potestne concipi ac fieri, ut ille non sit Deo gratus, bonus, san-ctus , perfectus, securus, tranquillus, Deo unitus, sternumquebeatus? Aliter profecto in hac Religione fieri nequit, sed in aliisReligionibus omnino potest ac solet. Per partes ire atque id de-monstrare neque hujus loci est neque necesse. Exemplo quoquesunt, quotquot sunt in Scriptura S laudati Sancti, Prophet», Apo-stoli , Martyres, Fideles. Imprimis de plena messe ex laetis pri-mitiis , de consummatis nuptiis ac nunc incomprehensibilibus coelideliciis ex dulcissimis Tt^oyiv^xtri merito concludere licet. Gignitautem divina hac Religio in fui amantibus ut inconcussam constan-tiam, ut nihil, ne maximae quidem vexationes, mors A ipse de-
E 3 nique