L B. S.
P ostulantibus multis Numifmatophilorum, hoc Specimen Rei Numarise editur, ut quas bre-vius in conspectu Thesauri Universalis Numismatum, dicere necesse habuimus, planius exprolegomenis & ipsius operis initiis atque adjectis tabulis perspicerentur. Tanto major autemnecessitas edendi hujus opusculi fuit, quoniam mutatis Temporum & Editorum rationibus»multum deliberatis Consiliis sancitum est, Universum Numismatum Thesaurum ad exemplumhujus Speciminis & ad Authoris mentem componere, & nihil eorum praetermittere, quae inconspectu ipso & prolegomenis de consummando & ornando opere dicta sunt. Tantum ve-ro abest ut ad figurarum,foliorum velTabular um aenearum numerum qui in conspectu,reluctanteauthore, ad arctissimos cancellos reductus & determinatus fuit, fefe editores adstringi velint, utjam singulae Tabulae 20 figuris auctae, & quae prius 40, nunc temporis, 60, diversas numismatumfiguras complexurae sint, quod sane non temerario sed consilio perspicacissimi LitteratissimiqueViri, factum est, qui prout ipse clarissimum Belgii Litterati ornamentum est, ita elegantioresLitteras jam pridem ornavit & ornare pergit. Ita enim, literis XV. Kal. Julii 1734. ex Belgioad me datis : Id vero (inquit) consultum velim , ut numorum partes averse , quae vel minimum inter se dif-ferunt , in meis tabulis repraesententur , atque hac ratione non solum tabularum numerus , sed & pretium The-sauri tui augeatur. Quod vero jam factum in Tabularum figuris, non minori fide augendo Tabu-larum & foliorum numerum futurum est, omnibus fumtibus posthabitis, si modo, quod Illu-strissimi Viri Italiae, Galliae, Angliae & Germaniae Inferioris, strenue & citra opinionem nostramfecerunt, alii non detrectabunt, & eadem promtitudine &: facilitate in communicandis Consi-liis, & Numismatibus hactenus nondum descriptis, usuri sunt. Ex ipsis illis praesidiis mccumcx Thesauris amplissimis communicatis inter quae potissimum Manuscriptam designationem *Nummorum Graecorum in praestantissimo Museo Anglia asservatorum, Sc 111 . Comitis CalepiiD. Petri de Comitibus doctissimam epistolam cum elegautissimo Aristidis Nummo, ad Cl. Pros.Bodmerum datam, nominasse sufficiat, quaedam non descripta numismata adjecissem, sed ordooperis Historicus, & Chronologicus, alium locum postulare videbatur, nam quae nondumdescripta, ordine non semper prima sunt. Propterea vero pauciores tabulae Specimini additae»ut eorum votis consuleretur, qui minoribus impensis de operis nostri rationibus & ordine co-gnoscere voluerunt 5 Dabimus tamen DEO volente in posterum, plura, & quidem proximequae integram seriem Numismatum Regum Macedoniae absolvunt. Erunt autem tanto certiora& magis luculenta, quoniam amicitia qua Illustris & Eruditissimus deBozje , perpetuus RegiaeInscriptionum & Numismatum Academiae Secretarius, cum Venerando Basiliensium Theolo-go, cui ob ingentem curam, quam in ornando opere nostro posuit immortales gratias habitu-rus fum, conjungitur, tantum potuit, ut Illustris Vir non solum ea quae ad fidem dubiis quibus-dam Numifmatibus astruendam facerent» sed & ipsas Numismatum delineationes ex Regis Chri-stianissimi Thesauro omnium locupletissimo pollicitus sit. Vale B. L. < 5 c si operae pretium estejudicas» his & futuris laboribus nostris, fruere.
# Hanc aliaque plura debeo munificentia; & propensioni benevolas Viri Venerabilis, Dn. J B. Ottii» Archidiaconi & Cano-nici Tjgurmi, cujus doctissimis annotationibus aliquoties aucta & illustrata est. Complectitur autem prseter Numismatapretiosissimi Thesauri Wakiani, Reverendiss. Archiepisc. Cantuariensis, asia prsestantiora Numismata, & iliam frequen-tius citandam 3 his initialibus duabus literis M, A. indicavimus*
. . « a.
... -A
e?,>.