SENECA.
207
« facilius putas quam contra Caesarem advocare. Cedo, si« spes tuas solus impedio. Paulusne te et Fabius Maximus« et Cossi et Servilii ferent, tantumque agmen nobilium, non« inania nomina praeferentium, sed eorum qui imaginibus« suis decori sunt? » Ne totam ejus orationem repetendomagnam partem voluminis occupem, diutius enim quamduabus horis locutum esse constat, quum hanc pœnam quasola erat contentus futuras, extenderet. « Vitam tibi, inquit,« Cinna, iterum do, prius liosti, nunc insidiatori ac parri-« cidæ. Ex hodierno die inter nos amicitia incipiat. Conten-ti damus utrum ego meliore fide vitam tibi dederim, an tu« debeas. » Post hæc detulit ultro consulatum, questusquod non auderet petere , amicissimum , fidelissimumquehabuit, haeres solus fuit illi, nullis amplius insidiis ah ullopetitus est.