Buch 
Joh. Ludovici Fabricicii Opera omnia : ; Quibus praemittitur Historia vitae et obitus ejusdem / authore Joh. Henrico Heideggero
Entstehung
Seite
129
JPEG-Download
 

xii De Viis Dei,

»Bione , actio enim est facultatis finis: Iterum, per fe certum & evidens est,actionem tum demum censeri perfectam,quando ex optime constituto prin-cipio, expeditissimo modo ,in nobilissimum objeBum tendit. Unde sequitur amo-rem, qui exanimo summi Pulchri idea plenissimo,directo & ferventillimo ap-pulsu , in excellentillimum Bonum fertur , ultimam esse Voluntatis nostrasperfectionem. Ultima autem Voluntatis quae a ratione venit perfectio/um-ma moralis perfeBio dicitur. Jam igitur cum ex thesi 1V. ratione VoluntatisconstderaU ceu principium, aliqua inter Deum & nos intercedat analogia: illaautem analogia ex thesi VI. eo major sit,quo major est rerum perfectio; exillis tandem qus hac thesi demonstravimus,Perfectio moralisomni perfectioniphysicae antecellat; sequitur necessario, illam inter Deum & Hominem con-venientiam,quae in perfeBionibus moralibus fundata est, omnium aliarum ma-ximam atque perfectilsimam esse. Sic.cum Justitia sit Princeps animi nostriVirtus, adeoque ex thesi VI. aliquid ipso animo divinius; si propter Voluntatiscommunionem ex thefi IV. Creatori quodammodo similes fumus, quantostrictior ex thefi VI illa erit cognatio, quas injustitia participatione consistit?

IX. Non video quid adversus luculentam adeo demonstrationem ex-cipi possit, nisi forte dicas ; Justitiam fZ- reliquas morales virtutes ita naturasua esse comparatas,ut Hominem qua talem per se non reddant perfeBiorem , ne-que mores istos dici Bonos, niji quatenus eorum beneficio Civilis societas con-trahitur atque conservatur. Id quod si ita se habeat.manifestum est istiufmodiperfectionum ne umbram quidem Deo convenire, cum ipse in se sibi suffi-ciens, in civili societate non sit constitutus. Ad cujus exceptionis illustratio-nem etiam hoc adjici posset , quod illorum Habituum excellentia in exaBa le-gum obedientia consistat; absurdum autem sit, obsequium istiufmodi SummoNumini affingere; unde iterum relinqueretur , Deum nullam admittere inse moralium Virtutum rationem. Verum istas argutationes multis nomini-bus infirmas sunt. Primo, enim utrumque illud effatum , quo isthasc exce-ptio nititur, a veritate immane quantum abhorrere videtur. Virtutes nonnisi habita ratione Societatis Civilis tales esse,A Probitatem omnem in solaObedientia consistere, certe mihi persuadere non possum. Non illud , quia(ut infinita alia omittam ) Homo per se consideratus, naturas facultatumsuarum convenientem perfectionem & appetit & acquirere tenetur, etiam-si solus in vacuo hoc orbe obambulans concipiatur. Non hoc ; quia ipsos le-gislatores & quas sanciunt leges Bona esse oportet: ridiculum autem sit, Bo-nitatem quae in imperio consistit, ab Obedientia accerscre. Verum hasc prae-fiscine; alias enim hac de re plura meditandi occasionem arripiemus. Praete-rea, respondere postem Deum non solitarium vivere , siquidem in aeternasecum ipso societate vivit. Quam propositionem tum ex naturali ratione,qux ab Infinita Deitatis plenitudine, perfectionem omnem in se continente,