LIB. 1. AUCTORES GRJECI.
%
ipsa ad suas plantas reducere facile foret. Iter gnarorum virorum , munifi-centia Regis Danke sustentatum, multam hic lucem spondebat; neque despe-ramus, etii plerique hi industrii peregrinatores praematuro sato abrepti fuerunt,ex eorum tamen conservatis thesauris rem herbariam orientalem, & potistimumetiam sacrarum stirpium cognitionem, incrementa capturam.
Vel ideo tamen Judaeorum memini, quod hortos cum studio coluerint,magnum enim id ad cognitionem stirpium promovendam auxilium fuit. Plu-rimas enim per eam curam plantas in exiguo spatio suo sub imperio haberelicet, quas alioquin vix millesimus mortalium per avia montium, inque.remo-tis regionibus venaretur: deinde totam plantae vitam, per singula incrementifili stadia, persequi, speciesque sibi vicinas cominus oppositas intueri, infini-tam vim ad veram definitionem specierum habet. Adde , quod multi morta-les in uno horto erudiri postint: quod rei ipsius amoenitas & splendor divi-tes, & principes ipsos incitet, ut sum tus in conquirendas undique stirpes au-gendumque quasi subditorum numerum erogent.
Cacterum aliae regiones aliis in hortorum amore praestiterunt. Alcinoi ( g )horti, quos Homerus describit, praeter frugiferas aliquas arbores, & vites,-vix quidquam videntur habuisse , quod ita vocamus , curiositatis. Multoperitiores Mexicani , quorum rex Motezuma (/j) vasti imperii pulcherrimas& medicatas plantas in horto suo eo fine collegit, ut non aliunde medici stir-pes legerent, quibus urbis dominae civibus mederentur (r). Arborum Para-disos Persa: colebant, quas Cyrus minor sua manu plurimas plantavit.Ipse ferus ille Cambyses Persicam in JEgyptum adtulit, quae ex hostis bene-ficio in mitissima regione dulcissimos fructus tulit. Eum imitatus Harpa-lus {k) arbores Graecas Babylonem transferre conatus est (J).
§. II. Tempora Heroica.
Ut inter Americx septentrionalis venatores unus & alter stirpium amatorperitia sua eminet, ita etiam in iEgypto & in Graecia paisim factum est , utalius alio plantarum curiositate magis teneretur. Hi primi fuerunt medici.Apis (»/) remedia incidentia & Am primus invenisse dicitür : inter Grae-cos Chiron (n) Thessalus, paulo ante Trojana tempora, medica laude inclaruit.Astronomiae idem adeo peritus fuit,"ut sphaerae inventum, & recensum per signastellarum immensum exercitum Ne wtonus ei viro tribuerit. Herbarum vires
ita
(gi Homer. Odyff. L VII. Hortos Graecorum fuiste pomaria Cl. Martyn.
(h) Gags voyag, p. go
(i) Hiß. des voyages T. XIII, L. V. c. io,
(k) Theophrastus biß , L . IV, c, 4.
(l) Plutarcth us in vita Alexandro tribuit.
(m) Cyrillus adversus Julianum, Artem medicina: invenit SinDAS P. 49I,(a) Plin, L, VII.