410 IvRISPRV DENTIAE ECCLESIASTICAE,
facile patet postremis secali IX. annis , vel primisX. hoc opus lucem vidisse, quod an. 1671. Pari-siis edidit et notis illustrauit Steph. JBalvzivs.
§. CDLXI.
XIL) Decretorvm seu Canonvm Yolv-
MEN BvRCHARDI.
Methodum Rheginonis secutus Bvrchar-dvs lobienfis , postea Episcopus WormatienfisA. C. 102,0. omnem ecclesiasticae disciplinaemateriam XX. libris complexus est, eumquein finem singulos libros in plura capita distri-buit, ad quae canones ad eandem rem perti-nentes vndecunque, praecipue vero a conci-liis Franciae orientalis, et occidentalis, insper-sis quoque S. scripturae, et SS. patrum locisreuocauit, vt merito magnum decretorum , seu,canonum volumen adpellari meruerit.
Vnde suam collectionem hauserit, ipse prodidit inpvaef. suae collect. ex qua adparet, eum haud con-suluisse ipsos fontes, sed collectiones praeceden-tes, etiam isidorianam adhibuisse. Rheginonis pru-miensis non facit mentionem , quamuis multumex eo desumserit, vt obseruat Balvzivs in praes,ad Rbegin. Quanto in pretio haec collectio fuerittum apud Germanos , tum etiam apud Gallos, do-cet noua illa compilatio Iuonis, quae eodem ss-culo circa finem eius prodiit.
§. CDLXII.