DE BIBLIOTHECIS DEPERDITIS. l6l
sint explorata, quae ad cognoscendam BibliothecamCapitolinam a recentioribus proferri solent. DeGordiano iuniori ivlivs narrat capitolinvs invitis Gordian. cap. XVI Is. quod Serenus Sammoni-cus, ipsius olim praeceptor, omnes libros patris lui,
| qui censebantur ad sexaginta et duo millia, Gordianomoriens reliquerit, atque inde Augustus, tantae Bi-I bliothecae copia et splendore donatus, in famam ho-i minum litterarum decore peruenerit. Verum enimi vero quum historicus , publicam factam esse hanc Bi-| bliothecam, haud subiungat, nec alius, quantum scia-mus , eius fata vno verbo attigerit, nos etiam isti reiI - non immorabimur. Magis huc pertinent, quae post! Gordiani tempora de Tacito Imperatore ex vopiscoi cap. X. mich. neander obseruat deBiblioth. d>-perd.j ac nouiter instrucl. p. 47. ap. Schmid. illum scilicet nonamplissimas tantum ad conseruationem Bibliotheca-I rum Romanarum diuitias erogasse, sed et Corn. Ta-' citi, viri consularis, historias, atque aliorum proba-tissimorum Auctorum lucubrationes, decies quotan-nis ad vfum publicum transscribi, inque diuerfas hincinde Bibliothecas spargi, edito edicto, praecepisse.Quae verba, fide haud optima, sua fecit lilien-t k a l 1 v s. Videtur tamen Neander ex ingenio fnonenim alium nominat Auctorem) quaedam hic loci ad-finxisse Vopisco, quae in eo frustra quaesiueris. Au-diamus historicum ipsum ! Cornelium Tacitum , ait,
I scriptorem biß oriae augustae , quod parentem suum eun-1 ' dem diceret , in omnibus Bibliothecis collocari iu/fit: et neledorum incuria deperiret , librum per annos singulos de-cies scribi publicitus , in euicis archiis (quae verba cor-rupta sine dubio Archiua denotant,) iustit, et in Biblio-thecis poni. Caeterum plures adhuc, vsque ad Con-stantini M. s aetatem, Romae patuisse Bibliothecas, exP. victore de Region, vrbis Romae in Tomo III. The-: sauri Graeuiani colligimus, quippe qui inter VrbisBibl.hißor.litter. L singu-