4
214 CAPVT TERTI VM
dem celeberrimae Bibliothecae Mediceae. En, igi-tur occasionem ad peruulgandam fabellam, quam etThuanus, quod mireris omnino, suo comprobareadsensu haud dubitauit! Reuocatis a. 1604 ab Henri-coIV, qui facile flecti poterat, Iefuitis Claromon-lanis in sedem pristinam, Bibliotheca Regia Mona-sterio Patrum Franciseanorum fuit concredita; post-ea vero magnas occupauit aedes, ad eosdem perti-nentes Monachos, in platea, quam Galli rue de laHarpe adpellant. Factum id line dubio sub Ludoui-co XIII. cuius etiam iussu MSta, amplius quadringentanumero, coemta sunt aere haud modico ex heredi-tate Philippi Huralti, Episcopi Carnutenlis. Direxittum Bibliothecam, post mortem Thuani, NicolausRigaltius, at nomine tantum filii natu maioris, Fran-cise! Thuani, quem a patre impuberem relictum gra-tia Regis tanta sparta ornauerat. Huic ipli, a. 1642.gladii poena necato, succedit Hieron. Bignonius, lo-litumque ius iurandum dedit, Ludouico XIV. vix adimperii maiestatem euecto. Magni huius Regis aetateBibliotheca ingentes adquiliuit opes, quas statim car-ptimque recensebimus. Ac primum quidem parti-ceps facta est pretiosae supellectilis, congestae aPetro ac Iacobo, fratribus Puteanis, Regique ab hoca. 1656. legatae. Sequutum paullo post HippolithiComitis Bethunenlis donum, mille scilicet ac non-genta MSta recentiora, ex omnibus fere discipliniscomposita. Praecipue autem loh. Baptista Colber-tus, qui Bibliothecae, mortuo Bignonio, praefectuserat, omnem adhibuit industriam, vt eadem nouis indies, superbire ornamentis posset Influxerunt igi-tur in hunc eruditionis puteum quadringenta circiterMSta politica Comitis Briennensis, Secretarii Status;Bibliotheca instructiflima Raphael. Tricheti Domini \du Fresne, a vidua eius parata; a. 1667. libri et manuexarati, et impressi typis, loh. B. Gastoni, Ducis Au-relia-