DE bibliothecis exterorvm. 345
stat, ne de aliis dicamus. Yid. mabilloniiIter German. p. m. 36.sq. cui addatur ioh. k e S-leri libellus, quo Bibliotheca Sangallenfis loach.Vadianum, prudentiffimum Consuleiti, adloqnitur ,in melch. GOLDASTi Scriptor. rer. Alamannicar.Tomo ///. p. ij7- sq. edit. Senckenbergianae. Cae-terum Bibliotheca isthaec anno 1712. quo Ab-bas Leodegarius horribili ac nefario bello Hel-uetorum animos irritauerat, in nouum adductapericulum est, dum Bernenses Monasteriumpenitus diriperent. Europaeifche Fama FarteCXXXl. p.piz. Neque tamen, quod credideruntquidam, vetustissimi libri in hostium veneruntpotestatem, sed in finitimo quodam HeluetiaeMonasterio tuti ac tecti conseruati sunt, vt ad-firmat bernh. pezivs p. 37. Differt, isagogicaein Tom. I. Thes Anecd. nouijfimi. Monasterio S.Galli adiunctum est eiusdem nominis oppidum,quod itidem Bibliothecam habet, vna cum Col-legio publico eo in loco constitutam, vbi, tem-pore eiuratae religionis, Dominicanae sanctimo-niales degebant. Illi laudatus Vadi anus suamlegauit saec. XVI. et publicam esse voluit Bi-bliothecam, teste melch. ADAMiin Vitis Gemi.Medie, p. 60. edit. Heidelb. in 8. mai. Inediti hicsunt Vadiani libri quidam, multaeque eiusdem , etvariorum ad ipsum , Epiflolae idiographae: caeteranon magni esse momenti, ‘adserit mabillonivsl. c. p. 38. Vetustissimum tamen de Lege SalicaCodicem in ea seruari, ex ienkini thomasiiphilips Dissertationibus varii argumenti docentAcia Erud. Lat. a. 1713. p. 188 •
§. XXVII.
In regno Sueciae Monachi olim et Sacerdotes inCoenobiis ac Templis Bibliothecas colligere coepe-
Y 5 runt.