410 CAPVT QVARTVM
Senatoriae , Templi Ni cola it ani , Petrini, Mariani etGeorgiani adcuratiorem dare notitiam Ihoc quidemtempore non licet.
§. IV.
Brandenburgum ad Hauelam, mediae Marchiaeciuitas, complures quoque Bibliothecas publicas pos-sidet, paucis enarrandas. Talis est in Schola Equejiri,quae ad Collegium Canonicorum pertinet, vbi nostristemporibus non spernenda librorum optimorum co-pia congesta fuit. Superat illam et aetate, et digni-tate, Bibliotheca Scabinatus , super aedes colligendae,vt vocant, Accisae destinatas constituta, quae librariasupellectile, et ea iuridica in primis, Oelschlaegeri,Equestri quondam Scholae praefecti, egregie locu-pletata est. Eam enim compararunt consultistimiScabini, iimulque Bibliothecae certos reditus tribue-runt, vt augeri quotannis postit. Palaeo-Branden-burgi Templum , S. Gotthardo sacrum, pretiosam anti-quorum librorum adseruat multitudinem; Neo-Bran-denburgum autem duabus ornatur Bibliothecis, quasiam curat Daniel Finckius, Rector Scholae doctissi-mus. Altera , in Templo S. Catharinae collocata, Gar-caea dicitur, quoniam a Garcaeis, patre ac filio,vtroque sacrorum Antistite, saec. XVI. et XVII. in-structa est. Post filii obitum Senatus emit eandem,ac publicam fecit. Altera , inlignita nomine llein-fianae , a Christoph. Heins, Baccalaureo superiori inGymnasio Francofurti ad Viadrum, a. 1702. Lyceociuitatis Brandenburgensis legata fuit. Catalogusprodiit ibidem eodemque anno in 4.. plagulis quindecim.Impar quidem haec priori, li numerum librorum,spectes et pretium; neque tamen spernenda omnino,maxime ob scripta, quibus abundat minora. Vid.clari Isi kohl 11 Hamb. Berichte von gelehrt . Sachena. i7Si. Parte LXXVll. p. 621. fq. quo loco Finckii de