424 CAFTT QVARTVM
accesserit, egregiis selectis que libris conspicua. Necreuerendum duitatis Ministerium litterario destitu-tum est adparatu. Primus eius auctor fuit Ernestus,Dux Luneburgensis, Guilielmi iunioris filius, quimultos donauit libros, nomine eius insignitos. Idemquadringentos ad augendam illam Imperiales legauit.Videtur etiam Oudermarkius, sacrorum Cellensiumantistes, omnes, quos sibi acquisiuerat, libros adie-ciise. Bockelmannus deinceps, Archidiaconus, bel-lam ecclesiasticarum Constitutionum Collectionemcum prato septingentorum Imperialium, vt reddiquotannis locupletior posset Bibliotheca, in vltimaevoluntatis tabulis eidem reliquit. Quo incitatusexemplo Bohnstedius, Bockelmanni successor, a. *707.itidem legauit mille Imperiales. Olim adseruata esthaec Bibliotheca in Templi oppidani Sacrario: nuncautem exstat in Archidiaconi aedibus, a. 1736. ex-structis. bernh. henr. cobergivs, Archidiaco-nus Cellensts, ibidem a 1750. in 8 . edidit Repositorium /.diftae Bibliothecae , quod Opusculum quingentos etquadraginta libros theologicos recenset. Vid. Leipz,gcl. Zeitungen a. 17SI. P 52. Priuatorum Bibliothecaeibidem non paucae reperiuntur. Praestantislima estilla, quam illustrissimus vir, Rudolph. loh. L. B. aWrisberg, Minister Status intimus, et supremi Tri-bunalis Praeses, comparauit. Bunauiana , vtilissimisrarislimisque in jurisprudentia elegantiori subsidiiseminens, nunc Wetzlariam demigrabit. Possidet illamperillustris vir, Guntherus aBunau, eiusdem summiCollegii Consiliarius olim, iam splendidissimus Ca-merae Imperialis Adsessor, Maecenas Litterarum ex-optatissimus.
Ckenmitium, oppidum Misniae, Bibliothecam ha-bet, bonis eruditorum scriptis admodum refertam.Variorum liberalitate ita excreuit hoc saeculo, vt-locus in Templo S. Iacobi, vbi monstrari solet, ante
tria,