432 CAEVT QVARTVM
staturae volumina conficit, et olim Mauritio Guiliel-mo, Duci Saxo-Cizensi, aliquot mille Imperialibusstetit, praeter stipendium annuum, potfestbri conces-sum. De maximo pretio perantiqui poematis MSti inCaroli M. expeditionem Hispanicam , vid. der Neue Bü-chersaal der schönen Wissenschaften , Vol. IV. p. 387. sq.cuius eruditae Commentationis auctior est amplissimusgottschedivs. Tacemus complura Lutheri no-stri , Melanchthonis, et aliorum autographa rariora,item infinitam librorum, primo artis typographicaesaeculo excusorum, multitudinem. Nostri enim in-stituti ratio non permittit, vt nimium longi simus inhuiusmodirebus, quas goetzi vs diligenter enarrat,et obseruationibus illustrat litterariis. Eius Memora-bilia Bibliothecae Regiae Dresdenfis Germanice prodie-runt Dresdae a. 1743. sq. in 4. et oäodecim Collecliones,tribus voluminibus modicis, complectuntur. Pluraperficere non licuit Auctori, viuis nimirum ereptoa. 1749. Cf. die Leipz. gei. Zeit. ad h. a. pag.sso.sq.Optandum igitur, vt alius vir doctus persequatur in-cepta, et reliquos tam eximiae Bibliothecae thesau-ros, communi Musarum bono, peruulget. Occu-pat illa tria conclauia amplissima, quae nunc magismagisque exornantur, vt exterior etiam elegantiaiucundum oculis spectaculum praebeat. Bibliothe-carii recensentur in Epistola, avg. beyeri Conti-nuat. 1 . de Arcanis sacris Bibliothecarum Drefdenfium ,Dresdae 1738. in 8 ., praefixa. Iam post Goetzii obi-tum honorifico hoc munere fungitur amplissimus Kau-derbachius, Regi a consiliis bellicis, cui subiuncti fue-runt viri clarissimi, Sigismundus Gottlieb Sebischius,nuper in summa senectute mortuus, et Henr. Ionath.Clodius. Praeterea Museo rerum naturalium et ar-te factarum, Nummophylacio item, Dresdensis aulasuperbit, quae sane cimelia in summam omnes ad-mirationem traducunt.
Post