DE BIBLIOTHECIS GER MAN ORVM. 435
auctore oerhardo von mastrich T,ICto tunc tem-poris et Historiarum Professore ibidem.Illius autem ori-ginem et incrementa resciscere non contigit. Cul-pam huius rei noli, Lector, in me coniicere. Iampridem scripsi ad quendam Professorem Duisburgen-lem, eumque, vt necessaria mecum subsidia com-municaret , modeste rogaui. Sed spes decepit agri-colam. Forte hoc solo excusandus est vir, ni sallor,humanus officiosusque, quod eius ad litteras measresponsio, via deterrima huc et illuc cursans, in im-pias latronum manus inciderit. Caeterum fuisse olimin hac Bibliotheca Serueti restitutionem Christianismi,librum longe rariffimum; at nunc quidem desiderari,monet illustris m o s h e m i v s in dem anderweitigen Ver-such der Ketzer-Geschichte , p. 344.
§. VII.
Emdenfis Bibliothecae Memorabilia , ab eilh. fol-cartho HARKENROTHio litteris consignata, legi-mus in Bib/ioth. hiß. philoU theologica Bremenß , ClaßeVII. Fase. 2. p. 310. sq. Prima eiusdem fundamenta po-suit Gerh. Campius, omnes libros suos per testamen-tum legans Consistorio Emdenli. At in terribili inun-datione, a. 1570. facta, plures ex illa Bibliotheca libricorrupti sunt deperditique in aedibus loh. Mortaigne,Sacerdotis, vbi tunc temporis adseruabantur. Hincsub dicti anni finem reliquiae in Consistorium sunt de-,latae, auctaeque deinceps liberali donatione Bibliothe-carum, quas Albert. Hardenbergius, Pastor Emda-nus, Petr. Medmannus, Consul Coloniensis, et Foc-co Crumminga, Syndicus Emdanus, compara-verant. Adiecit Senatus Friderici Salmuthii, Pa-storis itidem Emdani, supellectilem librariam, a de-functi vidua certo pretio coemtam. Inter libros ty-pis excusos quidam reperiuntur ex Bibliotheca Erasini,Roterodamenlis: inter manu scriptos autem excellit
E e 2, Psalte -