Band 
Tomus I.
JPEG-Download
 

DE BIBLIOTHECIS GERMANORVM. 465

eiusdem argumenti sequuta mox est tbid. a. 1711. *)Sed clarissime docetur in laudata Historia BibliothecaeAugustae, P. I. p. 172. Abrahamum a Wicquefort, quiLutetiae tum commorabatur, annumque Augusti sti-pendium percipiebat, Volumina ista, olim Lome-niana, iulTu sumtibusque optimi Principis, descri-benda curasse, antequam, relegato Cardinali, omnesCodices manu exarati ex eius Bibliotheca in Regiamtransierint. Hinc recte negatur quidem, haec ipsaVolumina, quae viginti et quatuor mille ImperialibusAugusto stetisse legimus in Annal. Acad. Juliae Seme-stri IV. p. 162. ex publica Mazarinianae Bibliothecaeauctione suisse redemta; (nihil enim, pio consilio,inde coemere Augustus voluit, quod admiratus tan-topere est Mazarinus, vt magnam eximiorum Operum,Parisiis in typographia Regia excusorum, copiam,grati animi declarandi caussa, a. 1659. Duci generosodonauerit,) neque tamen dubitandum amplius est,quin illorum exemplar ex memorata Bibliotheca pro-fluxerit, quamquam permultos etiam Tomos ipsi Re-gii, variorumque illustrium virorum, thesauri librariiWicquefortio suppeditarunt. Ad alia BibliothecaeAugustae MSta quod attinet, non minus praedicaridebent Xenophontis et Luciani Codices membranacei,elegantes admodum , olim que ex Caroli I. MantuaniDucis Bibliotheca, post captam a. i6zo. a Caesareismilitibus vrbem, erepti; Etymologicum magnum , id-que Graecum, in Catalogo Bibi. Gudianae p. 539. Pho-tio Patriarchae attributum, de quo Opere, duo Ipissavolumina in folio minori exhibente, vid. Supplem. adAda Erud. Lat. Tomo VI. p. 233.sq, et fabricii Bibi•Graeca Vol. X. p. 23; Ciceronis de inuentione Rhetoricalibrili. Codex perantiquus; Valerius Maximus, bo-nae

+ ) De aliis scriptis huc pertinentibus, iisque polemicis, con-sulatur IOH. henk. BVRCKHARDI Bibliotheca P. I.p. i$6.

Bibi, histor. littet", G g