Band 
Tomus I.
JPEG-Download
 

DE BIBLIOTHECIS GERMANORVM. 469

Laur. Hertelius, qui iam inde ab a. 1705. Leibnitiosaepius absente partes eiusdem gesserat; annoquetandem 1738. Iacobus Burckhardus, Gymnasii antea-Hildburghufani Professor, vir historiae litterariae pe-ritislimus, qui vero mqnfe Augusto a. 1752. diemobiit supremum. Historiam Bibliothecae Augustae,ab eo praeclare scriptam, supra commendauimus.Addi huic Operi potest ioh. schwar tz-kopffii,Cancellarii, generalis Sciagraphia Bibliothecae Augustae ,edita primum a. 1649. in 4. recusa mox Londini a. 1650.in 12 . annoque 1660. Guelpherbyti typis Sterniis in 4 .longe auctior reddita studio, vt videtur, sam. c l ci-sii , tum in Consistorio Ducali Adsessoris, post Mo-nasterio S. Mariae Magdeburgensi Praepositi. Sin-gulae hae editiones rarissime nunc inueniuntur, ideo-que dignum plane suisset Opusculum, quod Made-rus, vt facere initio decreuerat, Collectioni suae deBibliothecis inseruisset, maxime quum legantur ineo non nulla, quae in luculentissima caeteroquinConringii Epistola frustra quaesiueris. De variis hu-ius Epistolae editionibus dictum iam est Capite II. §. 2.quo Lectores nostros remittimus. Septem potissimumAdmiranda Bibliothecae Augustae enarrat Auctor,1.) quod originem debeat Principi, qui et collegeriteam, et optimo ordine disposuerit, 2.) quod vnus illePrinceps, nemine praeeunte, non inceperit modoAugustam suam, sed ad magnitudinem quoque tamstupendam produxerit, 3.) quod suis omnia sumtibusex Germania, Gallia, Italia, Hispania, Britannia et Belgiocomparauerit, 4.) quod Bibliotheca immensa libroruminstructa sit multitudine, et tamen y.) praestantissimo-rum gaudeat selectu, 6.) quod adcurata eorundemdispositio, et 7.) egregia loci, siue domicilii, condi-tio maximum illi decus conciliet. Ad dispositionemquod attinet, tota Bibliotheca ab ipso augusto Con-ditore in viginti partes generales, secundum disci-

G g 3 plinas.