DE BIBLIOTHECIS GERMANORVM. 47Z
cam in loco quodam edito super Templi sacra-rium adornare coepit, vetustorum librorum su-pellectili, ex Monasteriorum variorum Biblio-thecis congestae, singulis annis addens quos velad preces ipsius aliorum contulerat liberalitas,vel ex bonis Ecclesiae ipse coemerat. Parem,si non maiorem, in augenda Bibliotheca illaoperam collocauit Iohannes Olearius, quartusHalae Lutheranae Antistes. Maxime autem ac-cessio memoranda est per Bibliothecam Distel-meierianam facta; haec enim, ter mille ac tre-centis instructa voluminibus, a Lamberti Distel-meieri, Cancellarii quondam Brandenburgici,genero, loh. Casim. Comite de Lynar, a. 1615.ducenis et quatuor millibus Florenorum Misni-corum comparata fuit. Eadem ratione illatisunt Bibliothecae libri ii omnes, quos Christian.Guil. Stisserus, Medicus et Physicus in patriaordinarius, a.* 1651. vitam cum morte commu-tans reliquerat. Laudatur etiam pietas loh.Mulieri, Ecclesiae Adi uncti, qui quum a. 1682.peste oppressus prolem nullam haberet, nonnihil bonorum suorum legauit, vt eorum ex re-ditibus libri emerentur quotannis, publicaequeBibliothecae insererentur. Maiora adhuc prae-stitit, et magnificum memoriae suae monumen-tum erexit Ioach. Oelhafius, Scabinatus Halen-lis Adsessor doctissimus. Is nimirum, quod li-beris erat destitutus, Bibliothecam suam, ele-gantisiimis et rarioribus, Italica praesertim Gal-licaque lingua conscriptis, Operibus refertissi-mam, et mille sexcenta amplius volumina con-tinentem, per donationem inter viuos EcclesiaeMarianae addixit. Quum igitur pius senexa. 1690. diem obiisset supremum, statim haeceius Bibliotheca in Marianam immigrauit; sepa-Gg 5 ratim