Band 
Tomus I.
JPEG-Download
 

478 CAPVT QVARTVM

ac Saturni hora pomeridiana prima vsque ad fe-cundam.

Accedamus ad Bibliothecam tertiam, quam Orpha -notropbeum , praeter Museum, nummis variis,rebusque naturalibus et arte factis, locupletissi-mum, habet in suburbio, Glaucha adpellato.Prima eius fundamenta accepta refert liberalitatiFriderici Bercklingii, Holfati, loh. Frid. Roup-pii, antea verbi diuini praeconis in Alfatia, tan-dem Facultati Theologicae Halenli Adiuncti, etFusti Luderiii, Antistitis generalis Halbersladien-sis. Vtriusque huius viri obitus incidit in an-num 1708. Praecipue vero Lüderfii supellexlibraria, satis numerosa, ita amplificauit Orpha-notrophei Bibliothecam, vt mox nouum, idquespatiosius, ad recipiendam hanc acceslionem con-claue adornandum esset. Quum vero a. 1719.et a. 1721. egregiae Bibliothecae, a CaroloHildebrando L. B. de Canstein, nec non ab Andr.Achille, Philosophiae Magistro, legatae, libro-rum numerum longe maiorem reddidissent, deseparato domicilio cogitandum fuit, quod curaAug. Herm. Franckii coeptum, et post eius mor-tem a. 1728. consummatum est. In eo igituradseruantur hodie amplius octodecim volumi-num millia, quae augeri quotannis solent. Nonpauca in tanta collectione reperiuntur magnipretii Opera. Talia sunt e. g. Bibliotheca maximaPatrum; Acia Sanft orum; Harduini Concilia; Vg-helli Italia sacra , ex editione secunda; TraftatusTraft atuum vniuerß turis; Corpus Hiß oriae Byzan-tinae; Gronouii 'Ihefaurus Antiquit. Graecarum,caetera. Nec MSta desunt, quorum praestan-tiora putantur Anonymi Vita S. Annonis , Ar-chiepiscopi Coloniensis et Euangelium Nicodemi ,vterque liber in membranis; Autographa Lutheri,

Melanch -