DE BIBLIOTHECIS GERMANOKVM. 48J
p. 194. exhibet, MSta quaedam membranacea,ibidem obuia, commemorat, et quidem duoIuuenalis-, duo Virgilii; duo Metamorpboseos Oui-dianae-, quatuor Lucani Codices; Gloffas ineditasin Lucanum-, Ouidii libros Triflium et Fastorum;Scbolia ad Ouidii Tristia-, item Augustini Manuale .Plura de hac Bibliotheca adiici iam nequeunt.Is enim, cui credita est eiusdem custodia, multisse adiici putauit incommodis difficultatibusque,si, quae decies rogatus fuerat, vel tribus verbisin chartam coniiceret.
7) Bibliotheca Templi Petrini , in Sacrario collo-cata, quae libris non abundat quidem, at Codi-ces tamen varios habet, membranis chartaequeinscriptos. Fuse recenset eosdem, vna cumobseruationibus litterariis et historicis, nicol.staphorst in Historia Ecclesiae Hamburg, di -plomatica, Part. I. vol. 3. p. 13g. sq.
Priuatarum Bibliothecarum magnus etiam apudHamburgenses numerus est. Prae caeteris egre-giae sunt reuerendi Schloffen , et, quas ipse olimvidi, consultissimi Hintschii, I. V. Doctoris, cla-rislimorumque Professorum, liicheii et ReimariBibliothecae. Scbloffenana libris theologicis, Hint-schiana iuridicis, Richeiana historicis ac littera-riis, nitidissime compastis, Reimariana vero phi-losophicis ac philologicis itemque Orientalislitteraturae est refertissima.
De Bibliotheca Regia et Electorali Hanouerana ,quae, aliquoties transportata, nunc inde ab a. 1719*in aedibus recens exstructis, vbi simul Tabulariumcustoditur, reposita exstat, schedas fide dignas, be-neficio illustris Scheidii, accepimus, ex quibus po-tiöra iam in medium sunt proferenda. Originem de-bet celeberrima haec Bibliotheca gloriosae memoriaemultaeque eruditionis Principi, lohanni Friderico,
Hh 3 Duci