DE BIBLIOTHECIS GERMANORVM. 511
dam wonach ales, nil, quod dignum commemoratu fit ,complectitur. Exstat de illa sebast. kortholtiYrogr. Kilon. a. 1705. in 4. editum, ex quo discimus,primam, quae Bordsholmi delitescebat, librariamsupellectilem a. 1665. translatam Kilonium esse, quumAcademia Christiani Alberti, Holsatiae Ducis, au-spiciis constitueretur. Quae inter volumina notisii-mum illud Catholicon, Mogunt. a. 1460. excusum,praeter libros quosdam manu scriptos, repertum est.
| Eodem anno accessit Bibliotheca, quae in D. Nico-I lai Templo antea adseruabatur, sequentique huncadparatum, aere clementer oblato, anno etiam 1667.mathematicorum praecipue ac historicorum librorum,
: ab Hanso, Antecessore in Episcopatu, non sine ma-i gnis vndique sumtibus collectorum, copia Augustus!' Fridericus locupletauit, Cimbrorum Dux, et Episco-pus Lubecensis. Ex Gottorpiensi simul BibliothecaI ea Kiloniensi volumina, quae bis aderant, illata fue-, runt. A. 1674. centum, quadraginta et octo librosj medicos donauit eidem Matthias Clausen, Christiani' Alberti, Ducis, Archiater. Numerosior est et maio-ris pretii Bibliotheca iuridica, a Frid. Andr. Crameroliberalster adiuncta, ne de incrementis pluribus, ma-: xime instrumentis mathematicis, dicamus. A. 1709.; ibid. in 4. aliud nominati Auctoris Yrogramma deBiblio-■ theca Kilonienß , infigni fiipelleililis librariae accejfione, aubla, prodiit, quod meas tamen in manus nondumi peruenit. Id adfirmare omnino licet, multum hancI ipsam Bibliothecam Kortholti, Bibliothecarii, studiodebere.
§. XIV.
Laulanenfis duitatis Bibliotheca publica, in Lu-satia superiori, a. 1 j69. condita est, auctore SigismundoSueuo, Sacerdote ibidem, sensimque Senatus et alio-rum liberalitate libris compluribus, partim raris,
accre-