DE BIBLIOTHECIS GERMANORVM. 559
eorum est et sine dubio ex Carolingorum aeuo,Codex, Seneri Sulpitii vitam S. Martini , treseiusdem Epijlolas totidemque Dialogos exhibens, cui, addi omnino debet Codex IV. Euangeliorum Lati-nus ex interpretatione Hieronymi , in membranalitteris aureis capitalibus maioris formae nitidis-sime scriptus. Nec vulgaris est Codex membra-naceus luris prouincialis et feudalis Saxonici nonglojfati , ex saeculo XIV;
jß) Bibliothecam Myhanam in Templo S. Seruatii,quam, a Valent. Bern. Mylio, Diacono Seniore,olim collectam, vidua eius, instinctu loh. Er-nesti Schulenburgii, supremi aulae sacerdotis,posteritati legauit;
y) Bibliothecam in aedibus, quas vulgo dicuntStiffis - Hauptmanney, collocatam, quae variorumICtorum operibus referta est;
A) Bibliothecam Senatus in Curia , cuius prima fun-damenta posuit loh. Hubnerus, luris Practicus,legatis a. 1662. libris suis, ea quidem conditione,vt Senatus sibi vindicaret eosdem, si nemo re-periretur, qui cum eo cognatione sit coniunctus.Talis autem explorari non potuit, ideoque Bi-bliotheca isthaec, postquam ab Andr.Bartholom.Zeitzio, Camerario, in ordinem suerat redacta,vsibus Magistratus et aliorum consecrata est, acdeinceps nouis libris locupletata. Inter MSta,quorum pauca adsunt, lus antiquum Saxonicum ,at recentioris aetatis, occurrit;k) Bibliothecam in Templo S. Benedifli, cuius origi-nes adhuc ante Lutheri Reformationem consti-tuendae videntur. Post Anna, Comes Stolber-gensis et Abbatissa, Dorothea Sophia, itidemAbbatissa Quedlinburgenlis virique nonnulli Mu-sarum amantiilimi liberalitate sua hanc supelle-ctilem reddere ampliorem studuerunt. Com-plura