Band 
Tomus I.
JPEG-Download
 

y65 CAFVT QVARTVM

decem circiter millia voluminum comprehendit, li-bris theologicis praestantia, iuridicis numero eminen-tibus. Ad rariores referendi sunt libri prohibiti,atque non pauci, paullo post inuentam typographiamexcusi, v. g. Alphonli de Spina Fortalitium fidei con-tra haereticos, et Biblia Germanica Coloniae diuul-gata, quorum meminit christi an\ kortholtvsde variis Scripturae S. editionibus p. 346. MStorum non.splendidus quidem amplusque adparatus adest, aliquatamen haud contemnenda monstrantur, quo perti-nent Codex membranaceus, in quo Pentateuchus cumlibris Judicum et Ruth , secundum versionem vulga-tam ’■) Aliquot veterum Scriptorum exemplaria; Thomaea Kempts liber de imitatione Chr iß i , lingua Malabaricain palmarum foliis scriptus ; Autographa multa Lu -tberi ; Hiflortca varia recentiora , praecipue ingensVolumen , quod a magno aulae cuiusdam Regiae Mimfirodiligenter colleäum eß'e videtur. Complectitur illudlitteras Principum, tempore belli tricennalis, cuiushistoriam, ab a. 1620. vsque ad a. 1634, egregie illu-strant , regentium, ipsa eorundem manu subscriptas.Separatum spatium occupant libri Rostochii et in totoDucatu Mecklenburgico typis impressi, quae colle-ctio, domesticis etiam Historicis locuples, perpetuocontinuatur. Hodie Bibliotheca illa in Templo D.lacobi exstat, quoniam prior locus in Collegio phi-losophico et angustus erat nimis, et ab incendiorumviolentia parum tutus. Olim praefecti fuerunt eidemduo Professores, deinceps vnus saltim, ita tamen,vt exacto biennio, alius succederet. Nunc veroconstitutum est, vt supra laudatus Aepinus hoc mu-nere, quoad velit, perfungatur. In Templo etiamMariae Collegium Sacerdotum Bibliothecam habet, in-stitutam, vt simile vero est, ex eo librorum supel-lectile, quae in antiquo Monasterio ad D. Iohannisquondam delituit. Postea ex legato Polleyano libri

quot-