DE BIBLIOTHECIS GERMANORVM. 569
Historhx ■ Vniuerfitatis Salisburgenfts , Frf et Lipf.
0.172$. in 4 edita, docent AfiaErud.Lat. anni 1730.
m. Febr. p pj. in fine.
Illustre quoque Schleufingenfium Gymnasiumpossidet Bibliothecam, hodie libris optimis instructam.Debet ea initium munificentiae Principum Comitum-I que Hennebergensium, qui addixerunt eidem, quic-! quid pastini librorum in Monasteriis reperiebatur.i Incrementa vero accepit potislimum a Bibliothecis1, Ioachimi et Samuelis Zehnerorum, patris ac filii,Wolffoangi item.Seberi, qui omnes sacrorum Schleu-!i fingensium Antistites fuerunt. Zehnerorum quidemj supellex a. l6z6, sumtu publico comparata est: Se-| beriana contra, ex legato possessoris, paulio anteaccessit. Sequentibus deinceps annis alia etiam or-namenta in eandem profluxerunt. Superbit in pri-mis emendatissimis librorum editionibus, Plantinianis,j Wechelianis, Stephanianis , Comelinianis caet. quaeJ ab eruditis haberi in pretio solent. Quumque aliae,j Bibliothecae numero Voluminum se efferant, haec|; delectu gaudet, et copia tamen non spernenda com-J mendatur. Parum autem abfuit, quina. 168?. igne' periret. Ortum enim in arce Ducali incendium,quorsum Bibliotheca a. 1665. communi consilio exI Gymnasii aedibus translata fuit, iam corripuerat con-claue, in quo adseruabatur eadem, adustisque nonpaucis, aut; aqua adfusa pessime deprauatis libris qui-busdam , triste reliquis fatum imminebat, nisi adeur-i rentium hominum cura maximam et praestantistimameorum partem flammis eripuisset. Singulari moxloh. Ernesti Schadaei, Gymnasii tunc Rectoris, indu-stria effectum est, vt illatum damnum non reparare-tur tantum, sed et pristino cuncta nitori restitueren-tur. Habet Bibliotheca haec MStorum non nihil,quorum pleraque Graeca sunt, chartacea tamen,e. g. Iofephi libros Antiquitatum Iudaicarum , et contra
N n 5 Appio-