DE VSV BIBLIOTHECARVM. 6ZZ
§. IV.
Alterum boni libri criterium est, fi Aufior velipse inftruclus fit , vel saltim vti potuit , insigni Bibliotheca.Quemadmodum enim opifici varia instrumenta ne-cessaria sunt ad opus, quod exorsus est, apte ornate-que pertexendum; sic eruditus pariter scriptioni ope-ram daturus raristime carere potest amplo subsidio-rum librariorum adparatu. Abstinendum tamen a vi-tio, quo mulsi laborant, qui, vt infinitae lectionis ho-mines videantur, vel ex tribus quatuorue libris in-gentem scriptorum cateruam corradunt, quum eo-rum paucissimos ne adspexerint quidem, vel, li euol-uerint etiam omnes, nubem pro Iunone amplectun-tur, nullaque ratione optima ingenia a mediocribussecernunt. Recte hac in re Thomam Messanensemsingul ari Epistol a notat franc. petrarcha. Anim-aduerti, ait, te in scriptis tuis omni studio , vt appareas ,niti. Hinc illi discursus per ignota volumina , vt ex sin-gulis aliquid decerpens rebus tuis interseras. Plaudunttibi discipuli , et omniscium vocant , innumerabilium au-torum nominibus attoniti , quasi omnium , quorum titu-los tenes , etiam notitiam fis adeptus. DoBi autem facilediscernunt , quid cuiusque proprium , quid alienum fit:et rursus, quid mutuum , quid precarium , quidfur tinum,quid e medio haustum , quid a praetereunte delibatum.Reliqua vid. apud morhofivm Tomo l. Polyh. libj. i.cap. 22. p. m. 260. Lepide etiam perstringit hoc eru-ditorum cacoethes iilienthal. I. c. p.Xs-sq. vbiet plures, qui huc faciunt, auctores laudantur. Hi-spanis id olim frequentissimum fuit, nec Germani no-stri ab eodem sunt alieni, ICti maxime, qui quum au-ctoritate prudentum et communibus opinionibus sae-pissime regantur, decisiones, consilia, aliaque scriptasua innumerabili adlegationum agmine munire solent,quas tamen vnus ex altero plerumque depromit, ita,Vt vix quarta pars, si ipsos hos libros in manus sum-
Rr 5 seris