674 CAPVT QVINTVM
norunt omnes, qui solent rerum nouissime gestarumcupiditate inflammari.
rvssorvm natio, barbara olim et stupida, indea Petri Magni aetate ita fuit perpolita, vt nunc pelli-culam veterem pene totam abiecisse videatur. Ro-mam , quam lateritiam aceeperit, se relinquere mar-moream, iure gloriatus est Augustus. Sed maiora dese praedicare poterat acutislimus ille Russorum Im-perator, quandoquidem regiones suas latissimas, lu-teas antea, magna ex parte reddidit aureas. Immen-sis profecto sumtibus barbariei tenebras ex toto orbesuo expellere, ac iuuentutem, languori delidiaequededitam, incredibili ardore ad doctrinas liberales in-citare studuit. Primum igitur de scholis et Academiisinstituendis fuit sollicitus, deinceps autem, oblatastipendiorum lautissimorum mercede, compluresviros eruditissimos ex cultiori Europa vocauit in im-perium suum, vt ad humanitatem lingerent imman-sueta et fera ingenia, linguisque non solum imbue-rent, sed philosophicis etiam, mathematicis ac medi-cis disciplinis. Praecipue illius munificentiae debe-tur Academia Scientiarum Petropolitana, quatn, nepraesidia deessent et proficiendi adminicula, instruxitornauitque Bibliotheca librorum et numero, et boni-tate, pretiosissima, Museo rarissimis naturae rebusmirabili, instrumentorum, arte et magnificentia in-signium, diuite adparatu, Obseruatorio mathematico,Theatro anatomico, numismatum item et antiquita-tum collectione exquisitissima. Plura vid. in ioh.perry Staat von Rußland p.tfi.sq. edit. Germ. et, quaehuic libro adiecta est PartisII. loco, in Relatione geo-graph. hiß. politica de Imperio Moschico, p. 4sp sq. Quosvero Russi his in studiis fecerint progressus, paucis ad-huc, quantum sciamus, speciminibus ostenderuntpublice : vnicnm duntaxat eloquentiae Latinae acpoeseos documentum inuenimus in Aciis Erud. Lat .
<*> l 74S‘