DE EPHEMERIDIBVS ERV.OITORVM, 895
modo illustrantibus. Nort quidem lingula praesti-ta sunt, quae promiserat Auctor, ioh. ge. ha-mannvs, quippe mox altero almo cum Farte XVII.conquieuit eiusdem studium: Interim tamen nihilobstat, quo minus hoece Volumen inter meliorisnotae Diaria referatur. Partem XII. sequuntur In-dices librorum memoratorum rerumque praeci-puarum. Quaelibet etiam Pars exhibet Consulum,Syndicorum, vel seniorum tunc temporis Senato-rum Hamburgenlium imaginem, perita Fritzschiimanu aere excusam.
Quae Tubingae a. 1730. in F. originem habue-runt Relationes von gelehrten Neuigkeiten , eas ipse si-bi ioh. 1 ac. moservs, Ictus notissimus, vindicatin Lexico suo der ietztlebenden Rechts gelehrten , p. 184.edit, fecundae. Inueniuntur in hisce schedis excer-pta Diariorum litterariorum, quae in Germania,Belgio, Anglia, Gallia et Italia adornata tunc tem-poris fuerant, item scriptorum, per partes conti-nuatorum: porro memorabilia de Vita operibus-que doctorum hominum, nouisllme mortuorum :expositio actorum inter superstites, librorumquevel nuper editorum, vel prelo sublectorum, vel
f tromilsorum: Noua. denique de conditione prae-enti Vniuersitatum, Academiarum, Societatumlitterariarum, Gymnasiorum, Bibliothecarum, aliis-que ad rem eruditorum spectantibus. Haec omnialex Capitibus plerumque indicari solent, quorum,vltimum Miscellanea litteraria ponit ob oculos.Totam autem Partem XI. implet, loco forsitan ino-pinato, commemoratio scriptorum variorum Mo-ferianorum. Claudit riuos Pars XII. anno 1731.diuulgata, cui Index Auctorum et rerum accedit.Quaelibet earundem ex plagulis fex constat. Nonest deneganda labori huic sua laus; poterat Moserustamen partes, quas susceperat, melius agere, si ani-mus