Band 
Tomus II.
JPEG-Download
 

Hrr CAPITIS SEXTI SECTIO I.

adcurata sunt et ad veritatis regulam directa. Com-mendandum igitur Opus iis, qui linguae patriaesunt paullo studiosiores. Cf. gottschedii Praes.praefixa Parti practicae Compendii philosophici a. 1756.in F. tnai, recufi, fi numeres, 70. sq.

Laudatus gottschedivs vlterius postea pro-gressus est, et vt litterarum humaniorum incremen-ta cognosci vno quasi adspectu possent, haberent-que, qui has amant, separatum Diarium, Lipfiae a ./7#. mense Iulio , in eadem officina, edere coepit,adscitis quibusdam adiutoribus, eiusmodi rerum pe-ritis, den neuen BücherSaal der schönen Wissenschaftenund freyen Künste. Referuntur hic loci summa ca-pita scriptorum, quibus locupletata fuit nouissimeeloquentia tam soluta, quam ligata, historia itemcum antiquitatibus, grammatica, arsque musica etpictoria. Nec Germanica tantum ipsi sunt curae,sed etiam quae Latine, Anglice, Gallice atque Ita-lice exarata prostant. Quandoque integri libellibreuesque commentationes et epistolae, in quibusdoctrina et venustas adparet, decora Musis man-suetioribus, admiscentur recensionibus, et haecomnia quidem vel antea non edita, vel ex aliis lin-guis in Germanicam translata. Sic v. g. ex Histoirede r Academie des Inscript. et helles Lettres Obserua-tiones complures occurrunt. In indicando aequi-tas et humanitas suprema lex sunt. Sub finem quo-que plurimarum Partium varia Noua occurrunt,quae multis verborum ambagibus opus iion ha-bent. Singulis mensibus Pars fuit exhibita fexplagularum, totidemque Partes modici Voluminisspeciem formant. Generatim autem Partes fexa-ginta Voluminibus X. prodierunt in <?. Cuiuis eo-rundem Index librorum descriptorum adiectus fuit.Cf. die Leipz. Gel. Zeit. anno 1746. p, 703.

Sub-