DE EPHEMERIDIBVS ERVDITORVH. 935
vsque ad anni 1710. exitum, priori seruato titulohanc pertexere telam studuit. Laeliana etiam ve-stigia vbique persequi conatus est, at non felici sa-tis successu; quippe desideratur passim Baelius, siuestilum, siue excerpendi rationem spectauerimus.Nec ipse id diffitetur Bernardus in Praefatione, Vo-lumini I. praefixa. Ita enim ille: J-e n’aipas affezde prefonition , pour pretendre pouvoir suivre V inimi-table Auteur de ces Nouvelles , que dans un grand eloi-gnement. Adcuratae sunt quidem recenliones li-brorum, non vero tam ineundae per interspersasObseruationes, vt Baelius facere consueuerat.Quae tamen adiecta fuere Noua litteraria exAnglia potissimum, Gallia et Belgio, ea suam ha-bent laudem, et multa continent notatu dignissi-ma, De Germanis rarius aliquid adfert, quodcommercii litterarii inopiam prodere videtur.Semestri quouis absoluto Index rerum adiectus est,adeoque fex menses Volumen singulare trigintaplagularum conficiunt. Interiectos etiam annos,quibus conquieuit Diarium, adhuc esse se supple-turum, aliquo modo promiserat Bernardus, cuiautem consilio optatus haud euentus contigit. Postannum 1710. iterum interruptum est Opus cumVolumine XXIV. Librarius enim, quae ipsi supere-rant, exemplaria vendiderat alii, quocum res adpactionem de laboris pretio venire haud poterat.Vid. Nouv. de la Rep. des Lettr. a. 1718. p. 296. Tan-dem vero Bernardus anno 1716. binis scmper mensi-bus coniunctis denuo suscepit continuationem vs-que ad mensem Aprilem a. 17181 quo exeunte vino-rum ereptus est numero. Ne igitur deesset aliquidSemestri huic, menses duos reliquos, Maium acIunium, cum paucis, quae addenda erant adhucParti priori, nondum absolutae, elaborauit ioh.clericvs, de quo mox plura. Leipz. gei. Zeitung
N n n 4 et. 1718 .