Band 
Tomus II.
JPEG-Download
 

970 CAPITIS SEXTI SECTIO I.

plerumque Gallici recensentur^ ita Bibliothecaquoque Gallica tales proponere solet, ac summaeorundem capita cum Lectoribus communicare.Aliquoties tamen scripta gentium aliarum Latinasunt in hunc gregem reiecta. Cf. Leipz. gei. Zeitung,a . ijn.p. ^oi.sq. et a. 298 -sq- Praeter li-

brorum descriptiones permultae Dissertationes etEpistolae variorum, argumenta theologica, philo-logica, critica, et philosophica potissimum expo-nentes } item Vitae eruditorum , tam Gallorum,quam exterorum ; tandem vero Noua litteraria con-spiciuntur. In iudiciis ferendis Auctores liberi ho-minis animum, at ea, qua decet, modestia osten-dere student. . Saepe addunt etiam Obseruationesbonae frugis plenissimas. Ipsae Partes non vnosemper tempore, et modo quouis bimestri, modomenstruo, modo trimestri, modo longiori spatio in-teriecto prodierunt. Plura de instituto vid. in denLeipz. gei. Zeitung, a. 1726. p. 441. sq. et in stolliiNacbr. von den Büchern seiner Bibliotbec, Parte Flll./>. 7i?:

Digna est similiter, cuius hic mentio iniiciaturhonorifica, Histoire litteraire de VEurope., quae coeptaHagae Comit, cum initio anni 1726. in8. Auctores,mihi prorsus ignoti, in Praefatione excerpta ex librisnouis, iisque melioribus, vel raritate sua conspi-cuis, maxime ad humanitatis et Historiarum studiapertinentibus, siue sint Latina, siue Gallica, siueAnglica, aliaue lingua conscripti: porro Vitas ho-minum doctorum, (chediasmata nondum edita, No-ua litteraria, Catalogumque recentissimorum li-brorum promittunt. Nec deceperunt exspectatio-nem Lectorum j plura tamen praestitissent hauddubie, nili compressissent conatum nescio quaecaussae, anno 1727. circumacto. Singulis mensibusPars prodiit fex plagularum, quatuorque Partes in

Tomum

t