Band 
Tomus II.
JPEG-Download
 

DE EPHEMER.IDIBVS ERVDITORVM, IO73

modo fatyrica, modo moralia, modo iocosi, modoserii argumenti, eaque omnia primum hic in lu-cem , nec insciis iis, a quibus originem habent,proferuntur. Cf. die Leipz. gei. Zeit. a. 1752 ,p. 41. sq.Nescio autem, an diu successerit institutum. InCatalogo librorum frid. ott. menckenii P. II.p.206. inueni tantum sedecim Numbers , fiue Particu-las, quarum postremae a. 1751. editae fuerunt.Decem tenue Volumen explent.

Adiungo huic longe vtilius apud nos Diarium,scilicet illustris Viri, frid. caroli moseri kleineSchriften , zur Erläuterung des Staats- und V'nlcker-Rechts , wie auch des Hof- und Cantzley-Ceremoniels.Vol. I. Frf. ad M. a. 1751. in g. diuulgatum est.Inscriptio Operis iam fatis docet, quo potissimumconsilio celeberrimus Auctor hoc ipsum susceperit.Commendandum igitur de meliori est iis, qui inaulis versantur, Principumque negotia tractant., Selecta sunt autem talia capita, quae nemo vel te-tigit ante, vel vllo veritatum inter se, et cum| principiis suis connexarum, ordine proposuit. lu-ra sigiilatim Legatorum in omni Europa solidiuscopiosiusque, quam factum est ab aliis, explicarestudet Moscrus. Idem quouis bimestri peracto Vo-lumen promisit, quod et praestitum initio: deindevero nescio quae caussae morae non nihil ac tardi-1 tatis attulerunt. Anno enim 1759. Volumen de-mum octauum accepimus. Plura exspectant eius-modi rerum amatores, exspectant quoque Indices,quorum bis facta spes est. Nunc ii accedent forsi-tan vna Decuria absoluta.

Multa in rebus mathematicis, physicis, medi-cis, atque historico- philologicis praeclara docentCommentarii Societatis Regiae Scientiarum Gottingen-fis, qui studio V. C. ioh. dav. Michaelis ad-Tom, //, RiU. Hist. Litt. Y y y huc